CAP. IV. Ut aedificatio fratrum extra cohabitationem saecularium fiat, et sit modesta.

Congruum videtur nobis aedificia fratrum extra cohabitationem saecularium debere constitui, ne silentium claustri, sive dormitorii quies tumultuantis populi strepitu conturbetur; ne, dum lingua tacet, respondeat cor, vel, dum corpus quietem recipit, animus sit inquietus. Aedificia fratrum non superflua sint, sed humilia; non voluptuosa, sed honesta. Utilis est lapis in structura, sed quid prodest in lapide, caelatura? Utile hoc fuit in constructione templi, erat enim forma significationis et exempli. Legatur Genesis in libro, non in pariete. Vestitur Eva in pariete, pauper autem juxta parietem nudus accubat. Datur Adae tunica pellicea, fratrum vero multitudo coarctatur hiemali molestia. Liceat hoc (si cui licitum esse debeat) illis, qui in urbibus aut in vicis morantur, ad quos confluit populi frequentia, ut simplicitas eorum teneatur delectatione picturae, qui non delectantur subtilitate Scripturae. Nobis autem, qui solitudine delectamur, utilior est equus, aut bos in agro, quam in pariete. Hic satiant oculos videndo, ibi laborant necessitati subveniendo. Hospitum domus duas esse volumus: unam, quae fratribus qui religionis habitum gerunt, sive etiam quibusdam personis saecularium (quos abbatis, seu fratrum providentia ibidem suscipiendos decreverit) deputetur; aliam vero domum remotiorem illis suscipiendis volumus esse deputatam, qui lingua vel habitu claustralium pacem turbare possunt. Sic igitur servanda sunt tria in aedificiis, id est, positio, dispositio, compositio: ut positione sua removeantur a saecularibus, dispositione vero saeculares removeant, compositione non superflua sint sed utilia.