|
Agros, vineas, pecorum greges, hortos, prata, lacus nutriendis piscibus
aptos, fratribus habendos concedimus: haec enim victui necessaria
praebent. Decimas vero non recipiant, nisi de illis quos incolunt agris,
non villas, non earum reditus, non jura fori, non telonei nummos, non
transeuntium mercatorum laboriosos, ut ita dicam, recipiant obolos. Quae
enim justitia est, ut si vendiderit ovem vidua, jure fori nummum reddere
cogatur? Non obtineant judicis vices, nec more principum militibus
dominentur, sed oppressis subveniant, et pauperum fratrum ministrent
obsequiis. Quatuor sunt nobis in rebus possessis observanda, scilicet ne
licita injuste acquiramus, aut juste acquisitis illicite perfruamur, ne
multa quamvis licita possideamus, aut illicita licite defendamus. Male
enim acquirere, aut male uti acquisitis, de licito facit illicitum.
Multa vero possidere propinquum est cupiditati, et sic quandoque quod
nimium diligitur, male defendi solet. Duo sunt, quae illicite acquirere
solent, id est cupiditas et superbia, et duo, quae male fruuntur
acquisitis, id est, gula et luxuria: duo sunt quae male possidere
volunt, id est, prodigus et avarus, unus ut congreget, alter ut
dissipet; et duo, quae possessa defendunt, id est, intemperantia et
prudentia mundi. Superbia diabolo clausit coelum, gula primo parenti
abstulit paradisum, avaritia diviti aperuit infernum, intemperantia vero
adhuc corrumpit mundum. Haec omnia, frater, divitias sequuntur. Est enim
vitiis locus in divitiis, virtutum vero sedes humilitas, humilitatis
autem locus est paupertas. De qua beatus Gregorius:
|
“Paupertas, inquit, bonis mentibus solet esse custos humilitatis.”
|
|
|
|