CAP. VI. Quod tria sint in cibis consideranda.

Quoniam per esum primi parentis culpa sumpsit initium, ideo cavendum nobis est, ne sicut ille per escam paradisi meruit expulsionem, ita et nos arceamur ab ingressu. Sunt igitur tria in cibo consideranda, id est, quid et quando, et quantum comedamus, scilicet cibi species, hora et mensura, ne illicitum, aut extra horam, aut ultra mensuram aliquid sumamus. Illicitum comedit Adam in paradiso, et expellitur (Gen. III); extra horam Jonathas, et a patre maledicitur (I Reg. XIV); populus vero Israel ad sepulcra concupiscentiae ultra mensuram, et occiditur (Num. XI). Transgreditur Adam praeceptum Domini; frangit Jonathas quod observabat multitudo populi; decipitur Israel in saturitate cibi. Sic igitur transgressio meruit expulsionem; negligentia voti communis maledictionem; saturitas mortem. In his, fratres, quotidie decipimur, dum murmurantes in deserto cum Israele, ad Aegyptias carnes et ollas suspirantes (ibid.), et praecepta praelatorum transgredimur, et quod communiter a fratribus tenetur, negligenter observamus. Nunc transeamus ad ea quae necessitati fratrum mediocritas concedit habenda. Fructibus arborum, et terrae nascentibus utantur, butyro, aut oleo seu lacte non sagimine eorum pulmenta condiantur. A carnibus abstineant, nisi aut necessitate, aut dispensatione extra conventum alicubi concedatur. Vino liceat uti fratribus in conventu, sed tamen vitandum summopere nobis esse credimus (quod cum verecundia dicturi sumus) ne, scilicet quod misericorditer conceditur, ut a quibusdam fieri solet, quasi ex debito requiratur. Non enim promittimus, sed concedimus. Si autem locus aut paupertas quod concedimus negaverit, iis, quae regio aut possessio ministraverit, sine murmure utantur. Nemo igitur nostri propositi abhorreat abstinentiam, quae de omnibus ciborum generibus solum carnis excludit visum, caetera vero concedit, et benigne subministrat. In iis ciborum generibus, quae necessitati fratrum licita esse diximus, tria sunt observanda, id est, modus, mensura et numerus: modus, ut moderate utantur appositis; mensura, ut apposita sustentatione non delectationi sufficiant; numerus, ut ex aliquo appositorum reficiantur, ne abstinentia nimia caro afflicta deficiat, aut saturitate luxurietur. In mensura debet esse aequalitas, non quantitatis, sed sufficientiae. Unde beatus Augustinus:

“Non aequaliter, inquit, omnibus, quia non aequaliter omnes valetis.”

Haec aequalitas est non quantitatis, sed sufficientiae. Tunc enim res aequaliter dividitur, cum ille, qui dividit, prout cuique opus est, singulis partitur. In hoc multi multoties decipiuntur, cum delicatiori alicui usum cibi lautioris concessum viderint.

“Non est, inquit, haec aequa religio, quae personas recipit, divites honorat: et sic contingit, ut ait beatus Augustinus, detestanda perversitas, ut in monasterio ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosi, fiant pauperes delicati. Hi mensuram quaerunt voluptatis, non necessitatis.”

Quatuor per similitudinem dicuntur esse mensurae, id est, mensura avaritiae et voluptatis, mensura dispensationis et necessitatis. In his lex, quae inter ementes et vendentes habetur, per similitudinem potest assignari. Avaritiae mensura est nimia parcitas, mensura vero voluptatis superfluitas, mensura dispensationis, benignitas, mensura necessitatis, sufficiens aequalitas. Avaritia subtrahit necessitati, voluptas excedit nenecessitatem, dispensatio necessitati misericorditer addit, necessitas debitum indigentiae requirit. Solent mercatores quandoque duabus mensuris uti: una, qua vendentes sua distribuunt, quae minor est; altera vero, qua ementes aliena recipiunt, sed haec major est, major est ipsis, minor est proximo. Si quidam praelati avaritiae et voluptatis mensura utentes, nimiae parcitatis vasculo subjectis ministrant, ipsi autem pleno superfluitatis utuntur modio. Parcitatem praedicant subjectis, sed ipsi voluptatem sequuntur. Sunt et alii mercatores, qui rectis utentes mensuris ementi munus ex sola benignitate misericorditer impendunt, quibus benignitas quorumdam praelatorum comparatur, qui cum subjectis necessaria provideant, addunt etiam quandoque minus perfectis aliqua voluptuosa, ne deficiant. Utamur igitur in domo religionis mensura discretionis, haec est enim mensura, quae singulis sufficiens est.