CAP. VII. De numero ferculorum.

De numero autem ferculorum diligens est habenda consideratio, ne si multis offeras unum, alicui sit ingratum; aut si numerositatem ferculorum concedas, vitium superfluitatis incurras.

“In diebus igitur jejuniorum, duo fercula cocta sufficiant ut, sicut ait beatus Benedictus, qui non possunt ex uno, ex alio reficiantur.”

Tertium vero ex terrae nascentibus, seu ex alio aliquo, quod crudum vesci possit. In caeteris vero diebus propter causam, quam supra diximus, in hora prandii duo fercula cocta, in coena vero unum crudum, seu coctum pro voluntate disponentis habere liceat. Praeter haec autem sunt et alia pietatis fercula, quae ad praelatorum dispensationem pertinent, licet enim praelatis praeter haec, quae concessa sunt, aut fratribus generaliter, aut alicui de mensa sua, aliquod ex condescensionis benignitate transmittere, nec tamen eis injustum videri debet, quos fecit aliqua consuetudo fortiores, si minus pati valentibus, sive illis, qui nimium patiuntur laborem, aliquoties pietas magistri provideat.