|
Vobis, fratres, dicitur: Non sit notabilis habitus vester, nec
affectetis vestibus placere, sed moribus. Quatuor autem sunt in habitu
religionis notabilia, id est vilitas et superfluitas, paucitas et
pretiositas. In vilitate vana gloria et simulatio, in pretiositate
superbia aut delectatio; in paucitate intolerantia aut desperatio; in
superfluitate vero amor saeculi, non amor Dei, amor palatii, non amor
paradisi notantur. Utamur igitur mediocritatis mensura, et audiamus
Apostolum dicentem: Non in veste, inquit, pretiosa (I Tim. II). Et
Hieronymus contra Jovinianum monachum:
|
“Grandis, inquit, exsultatio est animae, cum parvo contentus fueris,
mundum habere sub pedibus, et omnem ejus potentiam, epulas, libidines,
(propter quae divitiae comparantur) vilibus mutare cibis, et grossiori
tunicae compensare.”
|
|
De diversitate vestium a diversis diversa dicuntur. Volunt enim quidam
inter purpuram et saccum, inter sericum et cilicium linum esse medium.
Nos autem, qui non sumus de domo regia, sed de Ecclesia, in medio lanam
locamus; quae nec asperitate nimia quemquam perurget, nec multum recedit
a suavitate lineae vestis.
|
“Qui enim induuntur mollibus, in domibus regum sunt (Matth. I),”
|
|
in deserto vero non vestis suavitas, sed asperitas quaeri debet. Unde
beatus Augustinus:
|
“Fateor, inquit, de veste pretiosa erubesco.”
|
|
Et beatus Hieronymus:
|
“Saccus, inquit, et jejunium, arma sunt poenitentiae, et remedia
peccatorum, quia inanis venter, et habitus luctuosus ambitiosius Deum
deprecantur.”
|
|
Sufficiant igitur unicuique fratrum nostrorum tunicae duae, pellicea una
super pellitium, pelles sine pallium, cappa, femoralia, caligae,
pedules, et propter laborem scapulare. Lectualia vero hujusmodi erunt,
culcitra de floccis linea, capitale linteum, auricularium, cingulum,
cultellus, pecten, acus.
|
|