|
Nosti, charissime, quod ea, quae de ordinatione claustri materialis
diximus, non solum scripta, sed etiam pro loco, et tempore, et personis
sunt ordinata, et exsecutioni apud nos mandata. Sed forsitan dubitas
utrum omnes consenserint an non consentientes recesserint aliqui. Nullus
recessit, omnes consenserunt, exceptis quibusdam laicis, qui adhuc jugum
portant et murmurant, et tales qui in saeculo pauperiores vixerant quam
nunc vivant, et nunc in monasterio quaerunt quae nec foris habere
potuerunt. Sic, cum David ad debellandos proficisceretur Amalechitas,
quidam abierunt, quidam remanserunt ad sarcinas (I Reg. XXX). Ad
sarcinas vestis et cibi remanent inertes et infirmi, ad bellum vero
expediti et fortes ire non timent. Qui igitur vestes, cibos et quietem
carnis diligunt ad debellandos Amalechitas, id est, ad destruendas
carnis delectationes non procedunt. Hoc enim interpretatur Amalech,
populus lambens. Sic filii Gad, et filii Ruben, et dimidia tribus
Manasse renuunt transire Jordanem, et ad bella cum fratribus procedere;
sed magis amant terram Jazer aptam nutriendis animalibus obtinere (Num.
XXX). Qui terram Jazer animalibus quaerunt, hi sunt qui motus animi
irrationabiles in desideriis carnis pascunt. Nullus clericorum,
charissime, modo discordat, sed unusquisque pondus religionis benigne
portat, et quibus prius fuit gravior, nunc est gratior. Pro hoc igitur
laboro, ut cum ipsis semper quietus vivam, et cum ipsis in pace moriar,
cum ipsis et sub ipsis frater et conservus. Nunc autem ad ea, quae de
claustro sunt animae dicenda, transeamus
|
|