|
Potest mentis tranquillitas animae dormitorium per similitudinem
nuncupari, in qua ponitur lectus conscientiae, substernitur fenum
carnis, carpitur pacis somnus. In his siquidem dormit anima, dormit et
quiescit. Custodi igitur, charissime, ne dormitorii tectum
discooperiatur turbine tentationum; compone lectum conscientiae, ne mens
incomposita cessat a quiete. Substerne fenum carnis, ut animalitas
subjaceat rationi mentis; compesce turbam vitiorum, ne impediant
quiescentis somnum. Ordo siquidem dormitorii talis esse debet, ut
claustralium nullus aliquid proprium circa lectum repositum servet. Sic
et conscientiae lectus talis sit, si requiratur, ut nihil in ea propriae
voluntatis inveniatur. Oportet etiam ne sub feno carnis absconditum
lateat, quod oculos abbatis omnia videntis offendat. Ut autem in pace et
in idipsum dormias et requiescas (Psal. IV), inquire pacem et persequare
eam (Psal. XXXIII). Ipsa enim sicut somnus ab oculis, ita evanescit ab
intuitu mentis.
Quatuor igitur sunt attendenda, quae solent inquietare pacis somnum,
videlicet hostis, servus, uxor et vicinus. Hostis est diabolus, servus
mundus, uxor caro, vicinus quilibet proximus.
Cum ergo diabolus ejicitur, mundus subjicitur, caro affligitur, proximus
diligitur, quid aliud agitur, nisi quod pax ex omni parte stabilitur?
Inter haec igitur non habet animus quo se divertat, non enim ad odium
fratris, non ad amorem carnis, non ad superbiam mundi, non ad malitiam
diaboli. Ecce quomodo Salomon habet pacem ex omni parte per circuitum
(III Reg. IV). In circuitu pacem habet, qui non turbatur memoria
praeteritorum delictorum, nec inquietatur desiderio futurorum, non
frangitur adversis, nec elevatur prosperis. Haec est vera pax. Est enim
vera pax, et falsa pax. De falsa pace dicitur: Pax, pax, et non erat pax
(Jer. VI). De pace vera dicitur ab Abisai ad David: Pax, pax tibi et pax
adjutoribus tuis (I Par. XII). Falsae vero pacis tres species sunt. Est
enim pax opinata, pax simulata, pax imperata. Dum enim inter saeculares
pacem quaerimus, dum discordes ad concordiam revocamus, opinantur
saeculares, quod pacem inter nos habeamus, dum in vestimentis ovium
foris incedimus, et intus quasi lupi rapaces gregem simplicium fratrum
lacerando dispergimus (Matth. VII), pacem simulamus, sed non habemus.
Dum vero praelati pacem subditis imperant, et eos disciplinae legibus
non coarctant, solummodo pacem docent, sed non tenent.
|
“Non enim sufficit, ut ait beatus Gregorius, ut pacem tantum doceas
verbis, nisi adhibeas etiam manum correctioni.”
|
|
Videsne quomodo cum non sit in nobis, opinentur pacem saeculares,
simulent perversi claustrales, imperent et non teneant tepidi doctores?
Sic igitur existimatur a nescientibus, simulatura non habentibus,
imperatur a non tenentibus.
Verae siquidem pacis tres esse species perhibentur. Est enim pax
probata, pax confirmata, pax certa. Pax enim Dei hominibus quandoque
datur, data probatur, probata confirmatur, confirmata certificatur.
Probatur tentatione, confirmatur tribulatione, certificatur
cohabitatione. Cohabitatione siquidem pax vera cognoscitur, quam lingua
et habitus exterius simulatorie loquuntur. Dicunt enim quandoque lingua
et habitus, pax pax; si autem requiratur animus, respondet quod non sit
pax. An vera enim sit pax animi, assiduae cohabitationis spatium
demonstrat, ut sit pax in opere non in ore. Lingua quandoque pacem
praedicat, sed saepius turbat. Cum autem habitus, cor et lingua
concordant, pacem servant. Ubi vero lingua dissoluta discurrit, pacem
solvit.
Ad hoc pertinere moraliter videtur, quod cum tribus Dan possessionem
sibi quaereret, ut in ea habitaret (usque ad illum enim diem inter
caeteras tribus sortem non acceperat) venerunt de filiis Dan ad domum
Michae, et inverunt ibi ephod, et sculptile, atque conflatile (Judic.
XVIII). Dan interpretatur judicium. Justus enim in initio accusator est
sui (Prov. XVIII). Filii Dan quaerentes sibi sortem haereditatis,
designant quosdam de saeculo providentes sibi ab habitandum domum
conversionis.
Inveniunt igitur ibi quandoque ephod, id est, habitum religionis, et cum
eo sculptile perversi operis, et conflatile confabulationis. Nostis,
fratres, quod cum fieri debeat conflatile, metalli species circumpositis
follibus ponitur in igne, fit tumultus follium attracto et emisso aere,
commoventur cineres, crescit flamma, volant scintillae. Sic in quibusdam
ecclesiis evenire solet, dum simul in aliquem locum conveniunt otiosi
fratres. Ponunt igitur in medio metallum, id est, materiam rumorum.
Aerem folles attrahunt et emittunt, cum rumores audiunt fratres et
dicunt. Auditur ibi tumulus follium, id est, dissensio impatientium,
commoventur cineres, quia cito turbantur leviores, crescit flamma dum
succenditur ira, volant scintillae, id est, verba discordiae. Sic Aaron,
ut faciat vitulum conflatilem, a filiis Israel petiit inaures (Exod.
XXXII). Inaures sunt rumores; quia, sicut inauris imponitur auri, sic
rumor auditui. Ex his igitur procedit vitulus petulantiae, qui si
praecedat, aufert a nobis rectitudinem viae. Non enim graviter incedit,
sed ludendo discurrit. Cum igitur aliqui de saeculo ad domum religionis
veniunt, et haec inveniunt, domum Michae se reperisse credunt. Michas
enim interpretatur, quis est hic? dum autem inveniunt ephod, id est,
habitum religionis, et conflatile, id est, verba detractionis, exeunt
quandoque, et recedunt, et admirantes hujusmodi conversionem, quis est
hic, dicunt. Multi quidem istorum societate pejores fiunt, multi vero ab
eis discedentes ad meliora transcendunt. Haec sunt, charissime, quae
pacem spiritualis dormitorii sollicitant, quia tranquillitatem quietae
mentis turbant. Incipientem etenim dormire rumor exagitat, curiositas
excitat, et sic de uno latere in alterum latus dormiens vertitur, dum
curiositatibus distrahitur atque conturbatur. Dum autem renuntiat
curiositatibus mundi, quietus dormit. De his igitur Ezechiel propheta
dicit: Et tu dormies super latus suum sinistrum (Ezech. IV). Cum hoc
propheta dicit, personam cujuslibet noviter conversi moraliter inducit.
Super latus enim sinistrum dormit, qui quaelibet sibi adversantia sub se
aequanimiter premit. Sed cum iniquitates domus Israel super se portat,
et meritis suis ascribens peccata quae fecerat, elationem quae de
contemptu vitiorum nascitur premit, dum annos iniquitatis sub certo
numero dierum portat, licet diu peccato servierit, tamen post laborem
poenitentiae veniam sperat. Audi igitur quod sequitur; et cum
compleveris haec, dormies super latus tuum dextrum. Cum enim vitia
succumbunt, dum virtutes obediunt, tunc de sinistro latere in dextrum se
vertit, et cui vitia prius resistebant, amanti quietem virtutes obsequia
praestant. Felix anima, cui vitia serviunt, virtutes obediunt, quae in
dormitorio tranquillitatis ordinavit lectulum mentis, ut somno frueretur
pacis, quae non egreditur sub obscuritate noctis, id est, non recedit
tempore tentationis, quae non discurrit per plateas civitatis, nec
intrat lupanar luxuriosae voluptatis, quae capta non trahitur ad
obscuritatem carceris, id est, ad oblivionem mentis, nec jacet in
grabbato dissolutionis, in voluptate videlicet dissolutae carnis. Homo
siquidem interior indutus vestibus egreditur, quando per plateas
civitatem saecularium meditando delectatur. Ad hoc forsitan pertinet,
quod Scriptura sacra quosdam dormire dicit in pulvere, quosdam in gremio
mulieris, quosdam in grabbato, quosdam in carcere: Job in pulvere (Job
VII), Samson in gremio mulieris (Judic. XVI), Petrus in profundo
carceris (Act. XII). Paralyticus in grabbato jacuisse refertur (Matth.
XXIX). Ait enim beatus Job: Ecce nunc in pulvere dormiam (Job VII).
Dormit in pulvere, qui gaudet levitate. De Samsone vero dicitur, quod in
gremio dormiens mulieris amiserit affectum virtutis. Nihil enim mentem
citius enervat, quam cum aliquis ad luxuriam affectum cordis inclinat.
Petrus vero dormit in carcere, id est, in oblivione sui et ignorantiae
caecitate. Inter duos autem milites dormit, videlicet inter vitia
carnis, et vitia mentis, quae adversus animam militant, quia contra
virtutes semper vitia pugnant. Paralyticus jacet in grabato dissolutus
omni membrorum compage, id est, dissipatus in omni actu suo et
cogitatione. Videsne, frater charissime, quomodo ad nostram doctrinam
scripta sunt haec omnia? Videsne quod per pulverem designatur levitas,
per gremium mulieris voluptas, per profundum carceris ignorantiae
caecitas, per grabatum paralytici conturbatio fratris dissoluti?
Excutere igitur, charissime, de pulvere; consurge de gremio mulieris,
solve vincula colli tui, tolle grabatum tuum et ambula. Si autem quaeras
quo pergere debeas, utere consilio Rebeccae, discedo ab Esau, vade cum
Jacob, diverte ad domum Laban, ut ibidem Liae et Rachelis utaris
conjugio, ut liberis et ovium gregibus ditatus revertaris ad patriam
(Gen. XXXVII). Si vero revertenti tibi occurrerit Esau, si amplexabitur
stringens collum tuum, et osculatus fleverit, cave, ne decipiaris (Gen.
XXXIII). Si dixerit tibi: Gradiamur simul, ne consentias (ibid.); ipse
enim cum impetu graditur, parvulos autem tuos et ovium greges suaviter
oportet incedere. Rebecca, multa patientia interpretatur. Consilium
siquidem Rebeccae est exhortatio patientiae ut ab his, in quibus animae
periculum times, cedens declines. Duo enim Rebecca praecepit Jacob,
videlicet ut recederet ab Esau, et serviret Laban. Hoc idem praecepit
David: Diverte, inquit, a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII). Per Esau
sero designatur carnalis affectus. Ab Esau igitur discedit, qui
carnalibus desideriis non consentit. Cum Jacob vero graditur, qui contra
vitia luctando, ambulans in via immaculata, in lege Domini meditatur die
ac nocte. Laban siquidem serviunt, qui Deo obediunt.
|
“Haec enim tria fecit Jacob, ut ait beatus Ambrosius, obedivit matri,
cessit fratri, servivit avunculo.”
|
|
Quam dulce est commorari in domo Laban etiam laboranti? Nihil est amanti
difficile, nihil est grave desiranti venire in amplexus Rachelis:
videntur enim pauci dies laboris prae amoris magnitudine. Recepit ergo
Jacob et Liam (Gen. XXIX), id est, activam vitam et contemplativam.
Ditatur autem liberis et gregibus ovium, dum bonis operibus abundat, et
multitudine simplicium cogitationum. Sed huic revertenti, ad patriam,
quem prius fugerat frater occurrit. Mira res, etiam perfectis quandoque
blanditur affectus carnis. Ecce quomodo Jacob ambulat cum Esau,
amplexatur et stringit osculatur et plorat? (Gen. XXXIII). Ambulatio
spiritualis Jacob et carnale, Esau est animi voluntas, amplexus
voluptas, strictio cupiditas, osculum, adulatio, fletus carnalis
affectio. Ambulat itaque pedibus, amplectitur brachiis, manibus
stringit, labiis osculatur, oculis plorat. Duo pedes quibus Esau
ambulat, id est, carnalis affectus cum animo spirituali sunt levitas et
vanitas voluntatis. Duo brachia deliciae et divitiae voluptatis. Duae
manus quibus stringit, sunt rapacitas et tenacitas cupiditatis. Duo
labia, sunt captatio benevolentiae et ostensio carnalis amicitiae, quae
pertinent ad adulationem. Duo oculi, sunt societas et consanguinitas
quae respiciunt carnis affectionem. Haec sunt, quae blandiuntur nobis
ambulantibus in via Domini. Igitur, charissime, si occurrerit tibi Esau,
roga ut discedat, fuge perversum fratrem ut habeas pacem, vade cum
Jacob: cum eo enim parvuli ambulant. Qui enim vitia supplantant,
humilitatis societatem semper amant. Quaere ergo lectum Jacob: ipse enim
spirituali dormitorio lectum suum posuit. Ibi dormit Samuel, ibi dormit
Joseph. Joseph dormit in domo (Matth. II), Samuel in templo (I Reg.
III), Jacob in itinere (Gen. XXVIII). Videt Joseph angelum sibi in
somnis apparentem; audit Samuel Dominum sibi colloquentem; Jacob vero
non tantum videt angelos ascendentes et descendentes, sed etiam videt et
audit Dominum respicientem et loquentem ad se. Audit Joseph angelum
monentem; Samuel Dominum corripientem; Jacob Dominum promittentem. Audit
Joseph: Accipe puerum, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam
tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Audit
Samuel: Praedixi Heli quod Judicaturus essem domum ejus in aeternum
propter iniquitatem, eo quod indigne agere filiios suos noverat, et non
corripuit eos. Audit Jacob: Terram, in qua dormis, tibi dabo. Possunt
per hos tres homines, tres hominum species designari moraliter. In
Joseph incipientium, in Samuele proficientium, in Jacob perfectorum.
Monetur incipiens ut fugiat, docetur proficiens ut corripiat, invitatur
perfectus ut recipiat. Joseph dicitur accrescens, id est, incipiens.
Tunc enim incipiens crescit, cum in initio conversionis noviter
conversus de virtute in virtutem proficit. Accipit puerum, dum novae
vitae tenet institutum. In puero enim habetur spes crescendi, et in
nuper converso spes proficiendi. Nec tantum jubetur accipere puerum, sed
et matrem, id est, bonam voluntatem. Mater etenim boni propositi, bona
voluntas potest appellari. Fuge, inquit, in Aegyptum, id est, attende
mundum, considera teipsum, reduc ad mentem tenebras veterum delictorum,
ut si vanae gloriae stimulis inciteris, qualis in mundo fuisti humiliter
mediteris, et esto ibi usque dum dicam tibi, id est, non avertas oculos
mentis ab intuitu mundani casus, et defectu propriae fragilitatis, donec
de Aegypto ad Hierusalem revoceris, id est, a consideratione veterum
delictorum ad contemplandam beatitudinem supernae pacis. Futurum est
enim, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Mentes siquidem nuper
conversorum vana gloria (quae per Herodem designatur) quandoque vexat,
ut bona initia perdat. Hoc enim interpretatur Herodes, pellis gloria.
Omnis enim gloria filiarum Dei ab intus (Psal. XLIV), omnis gloria
filiarum saeculi extrinsecus apparet. Sicut enim caro animalium exterius
pelle tegitur, sic animalis spiritus appetitu vanae gloriae ad exteriora
se spargens, forinsecus delectatur. Hic est Herodes, qui clam magos
vocat, ut ab eis tempus stellae diligenter inquirat (Matth. II). Clam
vocat, quia in occulto vana gloria mentem vexat. Vana siquidem gloria
mentes quaerentium Dominum tentat, ut ab eis modum et intentionem
conversionis subtilius discat, quam scilicet intentionem mens habuerit,
quando illi spes appetendae religionis apparuit, utrum sapiens aliquis
conversus confidat in proprio sensu, an glorietur dives in oblato sensu,
utrum fortior de labore, an nobilior pro genere glorietur, utrum
temporalia an spiritualia spiritus attendat, utrum respiciat intuitu
appetendae religionis commodum beneficii temporalis. In his igitur ab
Herode quotidie nobis, id est a vana gloria consilium datur, ut per eum
transeant singuli, et per eum revertantur. Defuncto Herode monetur
Joseph, ut reducat puerum cum matre. Puer cum matre, puritas est in
voluntate. Quae revertitur cum Herodes moritur. Dum enim mundus
despicitur, dum caro affligitur, et in nullo istorum animus gloria
laudis inflatur, scito quod tunc inanis gloria prorsus annihilatur. Ut
igitur servetur humilitas incipientium, fugiamus in Aegyptum.
Si autem sequi volumus altitudinem proficientium, ascendamus in
excelsum, ascendamus in Silo, ibi enim moratur Samuel in templo. Quatuor
autem modis proficiunt homines, videlicet in se, juxta se, super se, sub
se. In te est animus, juxta te proximus, super te praelatus, sub te
discipulus. In te igitur proficis per bonam vitam, in proximo per
doctrinam, in magistro per admonitionem, in subditis per correctionem.
Ecce quomodo Samuel habitat in templo, ecce quomodo loquitur ad Heli
verba Domini, quomodo post eum praeponitur multitudini filiorum Israel
(I Reg. III). Habitas in templo, dum cor tuum sanctis meditationibus
exerces. Aperis ostia templi, dum proximum doces. Loqueris ad Heli verba
Domini, dum de emendatione fratrum magistrum mones. Regis multitudinem
filiorum Israel, dum subditos tibi disciplinae lege coerces. Haec est
vita proficientium. In Jacob autem, ut diximus, figuratur vita
perfectorum. Nota vitam beati Jacob; filius fuit Isaac et Rebeccae, id
est, risus et patientiae, gaudii videlicet spiritualis, et patientiae
temporalis, ut sit gaudium in contemplatione, et patientiae virtus in
tribulatione. Unde dicitur: Spe gaudentes, in tribulatione patientes
(Rom. XII). Haec est hostia cum cauda. Cauda siquidem hostiae, est in
bonis actibus consummatio perseverantiae. Haec est aenea basis, haec est
tunica talaris, haec est longitudo Dominicae crucis, in quam Christus
ascendens terminavit spatium vitae temporalis. In hac nobis possessio
animae promittitur cum dicitur: In patientia vestra possidebitis animas
vestras (Luc. XXI). Extende igitur, charissime, membra tua in
longitudine crucis, id est, in perseverantia bonae actionis, ut cum
Christo in pace dormiens moriaris. In imo, id est in humilitate,
spiritualis aedificii locus quaeritur, fundamentum in latitudine, id
est, in charitate disponitur, in altum vero bonorum operum paries
erigitur, sub spe divinae protectionis tectum desuper locatur, sed
necesse est ut in longitudine patientiae perficiatur. Qui igitur in pace
perseverat, in dormitorio spirituali, id est, in tranquillitate mentis
lectum suum locat. Dulce id animo spirituali, imo nihil dulcius esset ei
quam in dormitorio tranquillae mentis commorari, in lectulo mundae
conscientiae velut in albis linteis delectari, nisi surgendum nobis
esset, et orandum.
|
|