CAP. X. De oratorio animae.

Congruum nobis, charissime, videtur, ut de dormitorio tranquillae mentis transeamus ad oratorium piae devotionis. Surgam igitur et egrediar et prosternar. Surgam de lectulo mundae conscientiae ut prosternar in oratione, egrediar de domo Salomonis ut ingrediar templum Salvatoris. Qui enim habitat in domo pacis, transire merebitur ad beatitudinem aeternae salutis. Attendamus igitur humanam fragilitatem; attendamus et divinam pietatem. His duobus pedibus itur ad templum, his duobus pedibus calcatur caput et cauda serpentis antiqui. Caput serpentis antiqui est elatio, cauda desperatio. Per recordationem igitur propriae fragilitatis calcamus caput elationis, per spem vero divinae miserationis calcamus caudam desperationis. His pedibus ambulamus super mare. Est autem mare, cor tumidum, cor carnale. In hoc autem mari surgunt undae, impetus videlicet irae, incursus luxuriae, vorago gulae, ventus turbinis, id est, turbatio commotae mentis. Profunditas hujus maris est voluntas cujuslibet peccantis. Cujus profunditatis finis vix reperiri potest, quia semper peccaret homo si liceret. Super mare igitur ambulamus, dum carnem subjicimus. Qui autem orat, in spe oret. Cum igitur oramus assistentes coram summi judicis majestate, tria sunt attendenda, videlicet, insinuatio, captatio, postulatio, ut insinuemus miseriam, captemus benenevolentiam, postulemus veniam. Hic est ordo supplicantium, ut respiciat miseriam misericordia, benevolentiam diligentia, veniam gratia. Sunt autem quaedam in oratione ad memoriam reducenda, id est, oppressio, liberatio et justificatio. Ad insinuationem miseriae siquidem pertinet memoria oppressionis, ad captationem benevolentiae pertinet memoria liberationis, ad postulationem veniae memoria liberationis, ad postulationem veniae memoria justificationis. Insinuemus igitur humiliter misericordis judicis diversas oppressiones, quibus gravamur. Ipse enim respexit in orationem humilium, et non sprevit precem eorum (Psal. CI). Tria sunt autem, quibus opprimimur, videlicet carcer, captivitas, et infirmitas. Gravatur infirmus debilitate et dolore, incarceratus catenis et compedibus, captivus servitute et labore. Haec iterum insinuanda sunt pio judici quia ipse de coelo in terram aspexit, ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum (ibid.). Quatuor autem sunt in captivitate, quatuor in carcere, et quatuor in infirmitate notanda. In captivitate siquidem sunt locus et tempus, pondus laboris et crudelitas exactoris. Locus, dum in Aegypto sumus, tempus quandiu male viximus, pondus laboris, quantitas operis, crudelitas exactionis, pertinacia Pharaonis. Sic igitur sub Pharaone id est, sub diabolo in conficiendis lateribus dum sub peccato sumus, tenemur in mundo. De iis vero, quae ad carcerem pertinent, dicit propheta: Sedentes in tenebris et umbra mortis, vinctos in mendicitate et ferro (Psal. CVI). Sedent in tenebris, qui morantur in ignorantia propriae fragilitatis. Umbra mortis, ipsa est imago futurae damnationis. Umbra corpus sequitur, et imaginem vitae vitiosae mors aeterna comitatur. Mendici vero vocari possunt, qui per alienas domos discurrentes, ostiatim victui necessaria quaerunt. Sic et nos mendici sumus quia, proximorum res, quas habere non possumus, desiderio et affectu animi mendicantes concupiscimus. In hac autem mendicitate ferro ligamur, quia duris et opprimentibus culpis aggravamur. Ferrea etenim et indissolubilia vincula, sunt gravia et inseparabilia peccata. Ad infirmitatem vero pertinent quatuor, de quibus propheta dicit. Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit (ibid.). Et iterum: Omnem escam abominata est anima eorum (ibid.). Audis quod esuriunt, et sitiunt abominantur et fastidiunt. Esuriunt et sitiunt, infirmitati contraria; abominantur, et fastidiunt sanitati convenientia. Esuriunt enim curiositatem, sitiunt voluptatem; abominantur, et fastidiunt verbum Dei, quod est robor animae et alimonia spiritualis. In fame igitur et siti generatur desiderii tormentum, in fastidio novimus esse defectum. In se ergo per se deficiunt, quia ipsi per se sibi non sufficiunt. Ne igitur omnino in seipsis remanentes deficiant, in Deum proficiant. De talibus enim propheta dicit: Clamaverant ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos (Psal. CVI.). Insinuavimus igitur, charissime, ea quae pertinent ad miseriam, captemus amodo benevolentiam. Ipse est enim, de quo dicitur: Eduxit eos Dominus de tenebris, et umbra mortis, et vincula eorum disrupit. Satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis (ibid.). Misit Verbum suum, et sanavit eos, misit Verbum, ut sanaret infirmum, id est jussionem de qua dicitur: Dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII). Laudanda est igitur potentia, annuntianda sunt beneficia liberationis, ut captetur benevolentia liberantis. Ipse enim eduxit nos, reduxit, deduxit et induxit de carcere ad patriam, per viam rectam, in civitatem habitationis. Eductos de carcere redemit pretio sui sanguinis, ut irent in viam rectam, praecessit exemplo boni operis, comitatus est euntes, factus particeps tribulationum, manentes in domo propria sanavit medicamine virtutum. Clamabo igitur ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi (Psal. LVI). Ipse enim eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab iis qui oderunt me (Psal. XVII). Sunt autem fortes inimici, sunt fortiores, sunt fortissimi. Fortes inimici sunt vitia carnis, fortiores vitia mentis, fortissimi sunt diaboli. Hi autem, qui me oderunt, sunt falsi fratres, seu quilibet proximi, qui mihi detrahunt. Sed forsitan dicet aliquis: Non te eripuit Dominus ab his. Eripuit quidem Dominus voluntate, licet aliquando subjaceam ex praecedenti usu peccandi et assiduitate, licet aliquando detinear animi vanitate, licet aliquando succumbam per carnis infirmitatem, licet aliquando decipiar per diaboli calliditatem. Sed iterum dicet: Non te eripuit ab his qui te oderunt, quoniam confortati sunt super te. Eripuit quidem per patientiam, vincendo malitiam. Cum enim per patientiam perversos porto, licet graviter afflictus, tamen exsuperans vinco. Scriptum est enim de ea: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI). Possidet igitur qui sustinet. Audisti igitur, charissime, quanta fecit Deus animae meae. Non enim amovit orationem meam, et misericordiam suam a me, sed factus est Dominus protector meus (Psal. LXV). insinuata itaque miseria nostra per enumerationem tribulationum, captata benevolentia per recordationem beneficiorum, postulanda est venia de perpetratione peccatorum. Vestigiis igitur pedum pii judicis obvolutus, clamabo et dicam: Operi manuum tuarum porrige dexteram (Job XIV). Dextera enim Domini exaltabit me; non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini (Psal. CXVII). Osculabor igitur pedes Domini, ne moriar per culpam, erigam me ad osculum manuum, ut bonis operibus vivam, innixus pedum summitatibus et manibus reptans, extendam me, ut osculum ori sumam. Osculum oris est reconciliatio gene is humani facta per incarnationem mediatoris. Ad pedes igitur cognoscitur miseria, ad manum datur venia, ad os gratia. In uno itaque invenitur pius, in alio largus, in tertio gratus. Habes, nunc, ubi servus se dejiciat pro culpa, ubi pauper recipiat munus a divite, ubi amicus ab amico honoretur. Circa pedes pulvis, accede ad manum, ipsa te excutiet, ipsa te sustentabit, ipsa te trahet ad osculum oris. In primo suspirium doloris, in secundo exercitium laboris, in tertio indicium amoris. Hoc est Mariae suspirium, iste est labor Marthae, ille Joannis amor; hic plorat Maria, ibi Martha conqueriritur, illic Joannes quiescit. In his tribus possunt denotari tres animi affectus, videlicet affectus confitentium propriam miseriam, affectus agentium poenitentiam, affectus quaerentium gratiam. Affectus cognosces per effectus. Maria lavat pedes Domini lacrymis suis, capillis tergit, labiis osculatur (Luc. VII). Videsne in affectu confessionis effectum cumpunctionis? Videsne quomodo crines spargit ad tergendum, quos prius ordinare consueverat ad placendum? Non effundit aquam de vasculo, sed de oculo, non panno tergit, sed crine; in quibus mundo placuit, in his Deo servit. Tria possumus similiter assignare in Martha, sollicitudinem, turbationem et questum. Sollicita est, ne quod agit fiat pigre; turbatur, ne fiat tepide; conqueritur ut adjuvetur, ne fiat tarde (Luc. X). Tales enim debent esse affectus poenitentiam agentium, ut si quid eis praecipiatur, sollicite perficiatur. Turbantur etiam si eis aliqua occurrerint, in quibus aliquando casu vel infirmitate peccantes offenderint. Conqueruntur ut adjuventur, quia religiosorum preces et suffragia sibi propitiari obnixius deprecantur. Nota iterum in Joanne affectum quaerentium gratiam; attende iterum effectum ut cognoscas affectum. Carnales, ut aiunt nuptias deseruit: supra pectus Domini in coena recubuit (Joan. XIII), pendenti in cruce cum Maria matre ejus praesens per adfuit (Joan. XIX). Quaerit igitur donum gratiae per effectum munditiae, per exhibitionem praesentiae, per assiduitatem frequentiae. Munditia siquidem videt Deum; praesentia tangit, frequentia cognoscit. Consequitur itaque visio beatitudinem, tactus sanitatem, cognitio consolationem. De primo dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). De secundo: Tetigit fimbriam, et cessavit sanguinis fluxus (Matth. IX). De tertio: Frequentabat Maria sepulcrum, et cognovit Dominum consolantem et dicentem sibi: Mulier, quid ploras? quem quaeris? (Joan. XX.) Praesentat igitur Joannes munditiam, frequentat praesentiam, ut recipiat gratiam. Confidant in his, qui voluptates evaserunt carnis, qui in pectore Ecclesiae requiescunt, qui Dominicae passioni quotidie devoti assistunt. Confidat etiam in his, sed ante alios munda juvenum societas, qui cum Joanne blanditiis miserae carnis renuntiaverunt; qui cum justo Lot declinantes ab impiis, sulphureas et ideo fetentes Gomorrhaeorum evaserunt flammas (Gen. XIX); qui in pectore Jesu dormiunt, qui in ministerio Scripturae sacrae imitando mentem ponunt; qui et in animo tenent memoriam Dominicae passionis, et in carne portant crucem mortificationis; qui per omnia placent mundo, et tamen mundum fugientes serviunt Deo. In hac siquidem aetate flavescunt crines, caro nitescit eburnea, oculorum gemmis facies rosea decoratur, valetudo corpori vires subministrat, juvenilis aetas longioris vitae spatium repromittit. Tunc enim viget ratio, vigent etiam corporis sensus. Tunc etiam visus acutior, auditus promptior, incessus rectior, vultus jucundior. Qui igitur in hac aetate se domant, et Deo se sociant, praemium Joannis exspectant. Hujusmodi discipulis affectum suae dulcedinis Dominus praebet, sic affectis seipsum familiarem prae caeteris exhibet, et sicut Joanni virgini virginem commendavit, ita istorum mundo cordi sociat mundam carnem. Tales offerunt hostiam viventem, Deo placentem, immaculatam, non aure, non oculo, non pede, non cauda carentem. Audiat hoc senum sera conversio, quibus ex defectu senectutis aures obturantur, turbantur oculi, et ut cuncta breviter perstringam, ipsi in se per se deficiunt. Hi non offerunt Agnum immaculatum, sed, ut ita dicam, porcum curtatum. Sicut enim porcus in immunditiis, sic et senex jacuit in vitiis: et sicut porcus siliquis pascitur, sic et senex fabulis et rumoribus delectatur. Simul autem quandoque et convertitur, et moritur, et ideo hoc sacrificium caudae caret officio in hoc vitae spatio, nisi forte dicas, quod habuerit caudam in capite, id est, principium conversionis in fine. Amant hujusmodi senes haeredes quos reliquerunt quandoque carnaliter, amant insipienter, amant enerviter. Nimis enim carnaliter diligunt, quos adhuc secum spiritualiter converti nolunt. Amant insipienter, quando hoc, quod perverse acquisierunt, perversis relinquunt. Enerviter iterum alios amant, quorum damna et tribulationes non aequanimiter portant. Amavit Joannes dulciter, sed non insipienter. Amavit Joannes dulciter, quoniam, sicut clavus clavo expellitur, ita dulcedine dulcedinem, spirituali carnalem expulit. Amavit sapienter. Nemo enim prudentius diligit, quam qui consilio sapientiae et veritatis seipsum committit. Nec tantum dilexit sapienter, sed etiam fortiter amavit, quia pendente in cruce Domino, dilectus cum dilecto commorari non dubitavit (Joan. XIX). Habet itaque munditia dulcedinis affectionem, praesentia sapientiae discretionem, frequentia patientiae compassionem. Cave igitur ne consentias carni blandienti, ne credas mundo decipienti, ne credas diabolo persequenti, sed oppone vitam Christi voluptatibus, quia Christum induisti; praetende vitam Christi falsis mundi promissionibus, quia teipsum mundo non credidisti, praepone virtutem Christi persecutionibus, quia crucem Christi non erubuisti. Delectare itaque in pulchritudine munditiae, in rectitudine justitiae, in fortitudine patientiae. Hic est lectulus contemplantium, hic requiesces, hic dormies, hic quaeres gratiam et invenies, hic in candidis munditiae linteaminibus, et quasi in molli patientiae culcitra, et in lectulo conscientiae verae pacis capies somnum. Tria sunt autem, quae hujus quietis pacem conturbant, videlicet pannorum immunditia, somnia, lecti duritia. Pannorum immunditia, est carnis spurcitia; somnia, mundana gaudia; lecti duritia, impatientia. In his siquidem pannis sunt propriae carnis vermes, videlicet immundae carnis affectus, et mentis corruptae cogitationes. Pungit culicis more stimulus luxuriae, mordet appetitus gulae, sollicitat ornatus superbiae. Somniis vero deluditur, dum favoribus gaudet, dum honoribus extollitur, dum personarum sublimium familiaritate gloriatur. Transeunt haec omnia quasi sommia, velut aura pertransiens, velut hospes unius noctis, summo mane recedens. In duro siquidem lecto jaces, dum tribulationis asperitatem patienter sustinere non vales. Ad abluendos igitur hujus lectuli pannos Maria Magdalene praebuit aquam; eosdem extorsit Martha manibus ut siccarentur; accendit Joannes ignem. Illa scilicet aquam moeroris, ista extorsionem laboris, Joannes ignem amoris. Conveniunt igitur haec tria ad munditiam faciendam, videlicet aqua, manus, ignis, id est moeror, labor et amor. Aqua siquidem abluit sordes, manus exprimit, ignis exsiccat. Moeror abluit fetorem, labor extrahit humorem, calor praebet candorem. Prima aqua sordida, secunda turbida, tertia liquida. Sordida pro peccati perpetratione, turbida pro recordatione, liquida pro depositione: habet enim sordes culpa, turbationem poena, hilaritatem venia. Prima lavat pedes, secunda manus, tertia faciem. Pedes sunt animi affectus, manus opera poenitentiae, facies intentio pura. Lavantur siquidem pedes, id est affectus coinquinati sorde peccati. Lavantur manus, id est, opera poenitentiae, quae quandoque sunt aspera pulvere, id est, vanitate. Facies vero quamvis munda, lavatur, dum intentio pura desiderio veniendi ad Deum inflammata lacrymatur. Isti sunt pedes cujuslibet fidelis animae, hae manus, hae facies. Hi sunt pedes Jacob, quibus egressus est de Mesopotamia Syriae (Gen. XXXI), id est, de altitudine superbiae. His manibus luctabatur, hac facie intendebat in faciem Domini (Gen. XXXII). His pedibus renuit ire Jacob cum Esau (Gen. XXXIII), id est, cum carnali affectu. Hae sunt manus, quibus tenebat virgam et baculum, virgam directionis per correctionem et baculum sustentationis per consolationem. Hanc faciem avertit a facie Esau. Faciem Jacob ab Esau avertit, cum justus quilibet carnalibus desideriis non consentit. De his etiam pedibus Propheta dicit: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei. Sed tu, Domine, tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me (Psal. LXXII). Quae autem major gloria potest esse homini, quam ipsum hominem cum verbo uniri? Quae major gloria servo, quam ut vestiatur servus et filius ex eodem panno? Ecce videmus Filium sedentem ad dexteram Patris coopertum pallio nostrae carnis. Ecce super angelicam naturam videmus exaltari nostram. Haec est gloriatio mea, haec est exaltatio capitis mei. Quid ergo mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Nihil aliud adhaerere Deo, et ponere in Domino Deo spem meam (Psal. CLXXII). Huic assiste. charissime, quotidie praesens, in oratorio purae devotionis, flexo genu obedientiae, elevatis bonorum operum manibus, humiliato vertice mentis, non differas, sed accelera, discurre per altaria templi, ingredere Sancta sanctorum. Ibi est enim altare aeneum, ibi est altare aureum, ibi Sancta sanctorum. In altari aeneo immolantur carnes, in aureo thymiamata, in Sancta sanctorum sunt tabulae legis. Immola igitur carnes, si apud te adhuc aliquas habeas; accende thymiamata; intende legi Dei. In immolatione carnis intelligitur carnalium desideriorum mortificatio; in odore thymiamatis oratio, in tabulis legis divinae sapientiae contemplatio. Hic quidem habes, quem, et ubi, et pro quibus ores, id est, pro delictis miserae carnis, in ara cordis, misericordiam divinae majestatis. Sed quoniam de templo mentionem fecimus, et nos ipsi, ut ait Apostolus, templum Dei sumus (II Cor. VI), placeret forsitan tibi, charissime, ut de ipso templo materiali exponendo aliquid diceremus, ut haec, quae facta sunt in templo materiali, assignare possemus in mystico vel morali.