CAP. XI. De templo Salomonis.

Notandum est igitur a quo, quibus auxiliis, ubi, et quando, quantum, et quale factum fuerit hoc templum, ut breviter edisseramus. Fundatum est enim a Salomone, Hiram rege Tyri auxiliante, in monte Moria, in area Ornam Jebusaei, 480 anno egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, speciosum valde, marmoreum, cedrinis tabulis, et auro purissimo decoratum (III Reg. VI). Potest itaque hoc templum referri ad ipsum Christum mediatorem Dei et hominum, qui ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud, dicebat enim de templo corporis sui (Joan. II). Pertinet etiam ad ipsam Ecclesiam, vel moraliter ad quamlibet fidelem animam. Unde dicit apostolus: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis (II. Cor. VIII). Ecce quomodo per assumptam carnem factus est nobis templum, ecce quomodo nos illi per inhabitantem Spiritum. Est ergo unusquisque nostrum spirituale templum. Hoc autem templum Salomon aedificavit, qui interpretatur pacificus, animus videlicet vacans sibi, liber a forensi cura, seipsum possidens, tranquillus et quietus. Refert historia quod Salomon aedificaturus templum Domino quaesierit auxilium ab Hiram rege Tyri, qui erat amicus David omni tempore, miseritque Hiram ipsi artifices, ligna et aurum (III Reg. V). Hiram interpretatur excelse vivens: excelse vivunt, qui remoti a plano voluptatum, per arctam et arduam viam, quae ducit ad vitam, ad eminentiam virtutum conscendunt. Hi sunt, qui habitant in montibus Israel, unde veniet auxilium nobis (Psal. CXX). Qui igitur sic vivunt, ligna de Libano cedrina verbo praedicationis succisa transmittunt. Ligna de Libano sunt hi qui sublimes et gloriosi fuerunt in mundo. Cum enim videmus eos, qui fuerant in saeculo divites, in monasterio fieri pauperes, nobiles servire, et esse humiles, potentes subditos, sapientes vultu et habitu despectos, nonne isti per exemplum bonae operationis ponuntur in aedificio templi spiritualis? Transferuntur itaque de monte superbiae ad montem justitiae, de silva tortuosae saecularitatis ad rectitudinem vitae, et ad habitaculum sanctitatis.