CAP. XII. De artificibus templi.

Misit etiam Hiram artifices, quia de claustris excelse viventium ad alia claustra mittuntur quandoque religiosi fratres, qui arte regendi et disciplina discretionis aedificantes domum Domini superinducant ibidem formam verae religionis, qui lapides de monte caesos, sed adhuc inaequales et asperos, artificio verae sapientiae reddant aequales et politos, id est, iracundos et incorrigibiles fratres, arte disciplinae faciunt mansuetos et mites. Cedrinas tabulas superponunt marmori, sub linea jungentes aequalitatis, dum coarctant fratres sub aequalitate fraternae societatis. Sculpunt eas disciplina, pingunt doctrina. Misit et aurum, ut per fulgorem metalli et puritatem, illam. quae supereminet caeteras virtutes, doceamur habere charitatem. Pro quibus Salomon Hiram plurimos tritici et olei coros in cibum domus suae singulis annis praebebat (III Reg. V). Accipiant igitur unde vivant, et unde videant. Recipiunt enim triticum, partem videlicet fructuum bonae operationis, quos in illa seminaverant per exercitium disciplinae, et per verbum praedicationis. Recipiunt et oleum; qui enim aliis praeesse cupiunt, ex hoc providentiae et discretionis lumen acquirunt. Nec praetereundum est quod ad Hiram Salomon dicit: Praecipe, inquit, ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis (ibid.). Servi Hiram ut ligna praecidant, servi Salomonis ut mensuram ponant. Ligna caedere, est vitia in hominibus resecare. Mensuras ponere, in corrigendo modum tenere. Hoc etiam est, quod superius diximus, ut qui sibi volunt spirituale templum construere, ex illis, qui excelse vivunt, aliquos secum saltem per exemplum velint habere. Non est, inquit, in populo meo vir qui noverit ligna caedere sicut Sidoni (ibid.). Sidonii interpretantur venatores. Hi sunt qui persequuntur non tantum in se, sed etiam in aliis, motus animales; qui bestiarum vestigia indagare norunt, id est, actiones occultas hominum per conjecturas, et signa conscientiae prudenter discunt, inventas vero bestias percutiunt sagittis, quia facta carnalium antiquorum Patrum damnant auctoritatibus et dictis. Tales dico quotidie occidunt, et eosdem in cibum sumunt, quia carnales quosque mundo mortuos, in corpus Ecclesiae praedicando convertunt. Unde et Petro dictum est: Macta et manduca (Act. X).