|
Elegitque Salomon operarios de omni Israel, et erat indictio triginta
millia virorum, mittebatque eos in Libanum decem millia per singulos
menses (III Reg. V), ita ut duobus mensibus essent in domibus suis.
Numerus triginta continet in se ternarium atque denarium. Triginta enim,
ter decem sunt. Tria siquidem denuntiant sanctae Trinitatis in
confessione verae fidei cognitionem; decem evangelici denarii
remunerationem. Trium vero mensium, quae singulis lignorum caesionibus
erat attributa, distinctio, sunt mystice tres virtutes evangelicae,
videlicet eleemosyna, jejunium et oratio. Unus autem mensis, in quo ad
caedenda ligna templi egredimur, est eleemosyna, in qua per opera
misericordiae in cura proximi laboramus. Duo vero reliqui menses, quibus
in domibus suis morantur operarii sunt jejunium et oratio, in quibus
quilibet spirituales castigando carnem intus conversi ad Dominum vacant
sibi. Possunt etiam moraliter isti tres menses tres virtutes designare,
id est, lectionem, meditationem et praedicationem. Mensis unus, quo
ligna caedimus, est praedicatio; secundus et tertius est meditatio et
lectio. In uno itaque foris laboramus, in duobus reliquis domi sumus,
quiescimus, reficimur, ferramenta paramus. Super mensam enim Scripturae
reficimur in lectione, ferramenta acuimus in meditatione, securim
tenemus laborantes in praedicatione. Hic caedimus ligna, id est, vitia;
ibi ferramenta acuimus, id est ingenia; illic cibum capimus. exemplo
gustando moralia. Hi sunt menses morales, hi proprie pertinent ad
claustrales, hi sunt operarii templi, de quibus dicitur: Adoniram erat
super hujuscemodi indictione (ibid.). Per Adoniram, qui Dominus meus
excelsus interpretatur, ille Dominus excelsus, qui humilia respicit,
veraciter designatur. Ipse itaque hujusmodi operariis praeponitur, dum
per eum quibus oris lectioni vacent, quibus meditationi, et
praedicationi insistere debeant, ordinatur. Ex solo enim gratiae suae
dono datur nobis affectus, et consequitur effectus.
|
|