|
Fuerunt etiam Salomoni septuaginta millia eorum, qui portarent onera,
octo millia latomorum in monte, absque praepositis qui praeerant
singulis operibus numero trium millium trecentorum praecipientium
populo, et iis qui faciebant opus (III Reg. V). Habuisti superius
caesores lignorum, habes et nunc caesores lapidum. Latomi etenim
caesores lapidum solent appellari. Sunt et alii qui onera portant, quia
alios sustentant. Portat enim humilitas ligna, patientia lapides,
stabilitas sabulum seu arenas, mansuetudo calcem, continentia aquam.
Portant enim de monte superbiae ad aedificium spirituale humiles elatos,
patientes duros, stabiles levitati deditos, mansueti igne iracundiae
dissolutos, continentes in lapsu positos. Audis proceritatem lignorum,
duritiam lapidum, levitatem sabuli, ardorem calcis, effluentiam aquae.
Cum autem aqua cum calce et sabulo miscetur, jam aliud quam prius esset
efficitur, fit enim caementum, unde lapides in aedificio colligantur.
Quae enim prius levia et dissoluta fuerant, jam sunt in ipsa
conjunctione aliquantulum solidata. Dum autem caementum inter lapides
ponitur, magis ac magis induratur, et sic quandoque fit, ut lapides
velocius frangi possint, quam ipsum caementum conteri. Hoc idem in
Ecclesia quotidie solet fieri, ut in saeculo qui fuerant instabiles, et
dissoluti, in congregatione etiam inter perfectos fratres stabiles
inveniantur et firmi. Potest etiam caementum moraliter intelligi
concordia morum. Hi autem, qui opus faciunt, lapides in caementum
ponunt. Et sicut lapis sine caemento non potest in altum erigi, sic et
paries virtutum sine caemento concordiae non potest elevari.
|
|