CAP. XV. De praepositis operum.

Praepositi vero operum sunt doctores Scripturarum, qui docent qualiter debeamus onera portare propria seu aliena, qualiter inscios docere, contemptores corrigere. De quibus Apostolus dicit: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes (I Thess. V). Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos (III Reg. V). In aedificanda domo Domini in primis fundamentum ponitur, quod nonnisi eversa et ejecta terra firmum reperitur, ne aedificemus super terram, sed supra petram. Petra autem erat Christus (I Cor. X). In quo fundamento lapides pretiosi et grandes tolluntur, id est, vita grandes et fama, suo Conditori adhaerentes disponuntur. Prius tamen debent lapides quadrari, et sic in fundamento poni. Quadraturae lapidum potest assimilari stabilitas electorum. Electi siquidem quadrantur, dum inter quatuor virtutes, prudentiam scilicet et temperantiam, fortitudinem et justitiam constituuntur. Tunc enim quocunque vertatur electus, firmus manet, ne ad ignaviam prudentia, ad delectationem temperantia, fortitudo ad timorem, justitia ad amorem se inclinet. Habent etiam quadrati lapides sex superficies, inferius, videlicet et superius, ante et retro, dextrum et sinistrum, id est, praelationem et subjectionem, occulta et aperta, prospera et adversa. Si igitur quadratus lapis fueris, in quocunque latere jaceas firmiter stabis. Quos dolaverunt caementarii Hiram, et caementarii Salomonis. A coementariis Salomonis, et a caementariis Hiram lapides pretiosi dolantur. Non enim ab aliis, nisi ab iis qui pacem tenent et mortificant carnem, electorum vita quadratur. Si enim districte vivas, et pacem non teneas, vel si pacem teneas, et dissolute vivas, non bene lapidem dolas. Sic canta in tympano, ut cantes in choro (Psal. CL). In tympano cantant, qui carnem mortificant. In choro cantant, qui concordiam morum servant. Porro Biblii praeparaverunt ligna et lapides. Biblos civitas est Phoeniciae, pro qua in Hebraeo Gobel sive Gebal continetur, quod definiens sive determinans interpretatur. Qui enim mentes hominum fidelium ad spirituale aedificium volunt instruere, tales debent esse, ut quid faciendum sit, quid rejiciendum, sciant definire, terrenis adhaerentes a mundo abstrahere, abstractos instruere. Qui enim opus templi spiritualis praeparant, necesse est ut provideant, quas virtutes in fundamento humilitatis prius ponant.