CAP. XVI. Quando factum sit templum.

Factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense zio (ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israel) aedificare coepit domum Domino (III Reg. VI). Audis quod longe post egressionem filiorum Israel de terra Aegypti, posuit Salomon fundamentum templi. Non enim quam cito mundo renuntias, aedificii spiritualis templi fundamenta locas. Adhuc enim superest transitus maris Rubri, habens in se colorem sanguinis, et commotionem turbationis. Adhuc enim turbaris, adhuc et gloriaris. In pace autem debes esse, et in humilitate. In deserto autem prius reperis aquam, sed amarissimam (Exod. XV). Dum enim peccata deseris, adhuc gemis; fit autem aqua potabilis imposito ligno crucis. Cum enim ad memoriam passio Christi reducitur, dulcescit animus dum eidem morte Domini Salvatoris peccati remissio promittitur. Adhuc bella sustines et contradictiones, ne transeas; adhuc ollas carnium suspiras (Exod. XVI). Cum vero appropinquas ad terram promissionis, bibis aquam fluminis, aquam Jordanis, aquam dulcem, non tamen cum silentio currentem (Exod. XVII). Dum autem ex aquis Siloe, quae cum silentio currunt (Joan. IX), oculos levas ut videas, tunc appropinquas ad montem visionis, in quo aedificii tui fundamenta ponas. Non igitur hoc facis sub Moyse, sed sub Salomone. Non etiam primo regni sui anno, sed in quarto. Anni, menses, dies et noctes humanae vitae sunt distinctiones. Habet enim quaelibet fidelis anima moraliter annos, menses, dies, noctes, quibus designat suas actiones. Primus igitur annus regis Salomonis super Israel, est abjectio sui, secundus subjectio mundi, tertius ejectio diaboli, quartus dilectio proximi. In primo humiliatur, dum eligit et exoptat abjectus esse in domo Domini magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII). In secundo subjicit sibi regnum, id est, hunc mundum. In tertio ejicit hostem, id est, diabolum. In quarto, acquirit pacem, dum diligit proximum. In tribus primis materiam praeparat, in quarto aedificat. Nec etiam in primo mense anni, sed in secundo. Primus mensis in mensibus anni apud Hebraeoserat Aprilis, secundus vero Maius. In Aprili siquidem innovatur terra: in eodem fiebat Pascha, id est, phase, quod interpretatur transitus. Dum enim de vitiis ad virtutes recenter transeas, dum adhuc novellus sis in dilectione, nondum potes fundamenta templi ponere. Cum autem diligis inimicum, tunc quasi in secundo mense ponis fundamentum. Primus enim mensis in dilectione anno est diligere amicum, hoc etiam ethnici faciunt. Secundus vero, diligere inimicum. Tertius, diligere Deum. Dum ergo inimicum diligis, fundamentum templi in latum disponis. Dum diligis Deum, aedificii spiritualis parietes erigis in altum (Matth. V). In his vero mensibus et in his annis dies et noctes possunt assignari. Habet enim anima diem, contemplationis lucem, noctem, tentationum caliginem. Istum illuminat sol indeficiens, illam luna decrescens. Hic vides Deum, ibi offendis proximum. In die rides, in nocte ploras. Unde Jeremias: Plorans, ploravit in nocte (Thren. I). Mens enim, quae tentationum turbine quandoque concussa dolet, exhilarata radio contemplationis postmodum gaudet. Habes nunc, charissime, fundationis tempus: restat etiam ut ejusdem templi determinetur locus, de quo in Paralipomenon manifeste dicitur.