|
Coepit Salomon aedificare templum in Jerusalem in monte Moria, qui
demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem praeparaverat David in
area Ornam Jebusaei (II Par. III). Aedificanda est itaque domus Domini
in Jerusalem in monte, id est, in pacifica mente, in eminentiori
videlicet hominis parte. Qui mons Moria vel visionis nuncupatur, quia in
mente pacifica Dominus habitat, et in eadem oculo contemplationis videri
desiderat. Qui demonstratus fuerat David, et quem praeparaverat.
Demonstratur enim manu forti, id est, bene operanti per Spiritum,
praeparatur ab eodem per desiderium. In area Ornam Jebusaei quae
mundanda est ventilabro discretionis a palea vanae cogitationis. Ornam
illuminatus; Jesubaeus, conculcatus interpretatur. Habet enim mens
quandoque lumen discretionis, et lucem scientiae; sed tamen adhuc
conculcatur a spiritibus immundis, et implicatur saecularibus curis. Cum
vero Jebusaeus locum areae suae David regi venderet, in qua templum
Domini Salomon aedificaret, non jam Jebus, sed Jerusalem nuncupatur.
Mens enim, quae renuntiat omnibus quae possidet, conculcatore diabolo
superato, Deum quem desideraverat, in pace videt. Recipit ergo pro loco
areae, regnum felicitatis aeternae. Quia vero secundum situm loci
mensurari solet quantitas aedificii: ideo congruum videtur subjungi de
tribus dimensionibus templi. Habebat enim sexaginta cubitos in
longitudine, viginti in latitudine, centum autem et viginti cubitos in
altitudine (ibid.). Longitudo domus est longanimitas boni operis in
exsilio hujus peregrinationis. Latitudo est charitas, quae non tantum de
prosperitate gaudet amici, sed etiam damno compatitur inimici. Celsitudo
altitudinis est spes de praemio aeternae retributionis. Sic fit ut
moraliter sis in bona operatione longus, in misericordia latus, in
desiderio alius; ita scilicet ut perseverantia duret usque ad ultimum
vitae finem, misericordia dilatet manus usque ad pauperem, altitudo vero
desiderii gustet aeternitatis dulcedinem. In hac igitur longitudine,
latitudine, altitudine parietum disponuntur diversi ordines lapidum. In
mystico siquidem disponuntur homines, in morali virtutes. Tria enim
assignamus templa, videlicet materiale, mysticum et morale. Primum in
monte, secundum in mente, tertium in congregatione. Unum de lignis et
lapidibus, alterum de virtutibus, tertium de justis hominibus. Habes
nunc utriusque templi locum et materiam, artificem et mensuram. Sed
quoniam de morali templo et spirituali loqui suscepimus, idcirco ad
aedificationem claustralium interponentes aliquid de mystico, quae
restant aliquantulum latius exponendo moraliter transcurramus.
Aedificemus igitur spirituale templum, id est cor nostrum ad Deum
conversum. Habemus enim, ut supra diximus, montem in Jerusalem, locum
videlicet aedificii, pacificam mentem. Habemus materiam, ligna et
lapides, id est diversas virtutes. Habemus et artificem, intellectum
rationabiliter singula discernentem. Habemus etiam mensuras
longitudinis, latitudinis et altitudinis, id est, perseverantiam boni
operis in peregrinatione hujus exsilii, largitatem vel latitudinem
beneficii, spem desiderii. Ordo siquidem lapidum est processus virtutum
qui in altum dirigitur, dum mens de virtute in virtutem ad perfectionis
culmen sublevatur. Ex his eriguntur templi parietes, rectae videlicet
operationes. In aedificio mystici templi primus lapis Abel in ordine
ponitur, a quo usque ad ultimum justum linea justitiae protenditur. Abel
interpretatur luctus sive vanitas, vel vapor seu miserabilis. Attendamus
igitur interpretationem nominis ad quid respiciat, ut ipsius moralitatis
diversitas ad bene operandum mentem cogat. Vanitas enim respicit ad
mundum, luctus ad peccatum, vapor ad teipsum, miserabilis ad Deum. Fuge
igitur, luge, attende et deprecare. Fuge mundum, quia vanitas est; luge
peccatum, quia iniquitas est; attende carnem tuam, quia fragilis est, et
quasi vapor ad modicum parens est (Jac. IV). Deprecare Deum, quia
miserabilis es tu, et ipse misericors et clemens est (Jonas. IV). Hic
lapis primus ponitur in porticu templi, primus enim exstitit inter
patres Veteris Testamenti. Ponitur enim lapis iste in porticu morali,
porticus enim templi designat moraliter renuntiationem mundi. Si hanc
igitur porticum aedificas, congruum est ut ad significationem nominis
supradicti accedas; et sic in primis tibi placeat vanitatem mundi
fugere, iniquitatem peccati defflere, fragilitatem miserae carnis
attendere; et quia sic miserabilis es, ad ipsum misericordem Deum
questum dirigere. Haec igitur ponenda sunt super fundamentum
humilitatis, disposita in latitudinem charitatis, ut omnia in charitate
fiant. Habes nunc moraliter porticum, quae est ante templum,
renuntiationem mundi; mysticam vero, patres Veteris Testamenti. Cor
autem ad Deum conversum, est morale templum; Ecclesia, mysticum. In hoc
templo quasi primus beatus Stephanus ponitur, ut ab ipso regula
justitiae dirigatur. Stephanus autem interpretatur norma nostra, sed
norma nostra est regula justitiae, in qua dirigitur aequalitas lapidum,
id est ordo virtutum. Secundum rectitudinem hujus regulae in aedificio
cordis tui virtutes dispone; hoc autem facis, dum tribulationes libenter
pateris, dum inimicum diligis, dum pro persequentibus fundis preces.
Unde cum Stephano oculo contemplationis, jam proximus oraculo: Filium
Patris ad dexteram stantem vides (Act. VII). Vides enim stantem non
quasi sedentem, sed velut aedificanti auxilium praebere volentem. Si
enim oraculum intraveris, quietum videbis. Oraculum moraliter est
contemplationis secretum, mystice vero significat coeleste regnum. In
quo seraphin ponitur quasi lapis primus, quia in fundamento divinae
majestatis per amorem haeret propinquus. Seraphin incendentia sive
incensa dicuntur incensa ab illo igne, de quo dicitur: Qui approximant
mihi, approximant igni (Levit. X). Hic ignis accenditur in aqua, ardet
in turbine, lucet in occulto. Hic ignis est ardor dilectionis,
accenditur in aqua compunctionis, ardet inter turbines tribulationis,
lucet in occulto contemplationis. Videsne quomodo lapis iste in ordine
suo concordet secundo lapidi et primo? Abel enim designat moraliter
poenitentiae luctum. Stephanus patientiam tribulationum, seraphin amoris
incendium. Hic est incipientium dolor, proficientium labor, perfectorum
amor. Fecit enim Salomon ostium in porticu, in templo, in oraculo (II
Paral. III). Ostium porticus mystice, ut ait Beda, sermo est
propheticus; ostium templi, Christus; ostium oraculi, patriae coelestis
introitus. In porticu vero renuntiationis moraliter est ostium cognitio
mundi; in templo conversionis, cognitio sui; in oraculo vero
contemplationis, cognitio Dei. Dum enim in te casum mundi attendis,
videlicet quod sis positus in incerto divitiarum, in lapsu voluptatum,
in periculo dignitatum, tunc ad ostium porticus accedis. Dum vero
propriae carnis attendis defectum, ortum pueritiae, juventutis momentum,
vesperam senectutis, dum haec consideras, per ostium templi transire
festinas. Cum autem bonitatem Dei attendis, bonitatem cui nihil deest;
beatitudinem quae nullo indiget, et accedis ad videndum in bonitate
electorum suorum, ad laetandum in laetitia gentis suae (Psal. CV): dum
haec facis, per ostium intrare paras oraculi spiritualis.
|
|