CAP. XVIII. De aequinoctio, sub quo arcam testamenti sol in templo ter irradiabat.

Nota quoque, ut legimus, quod sol aequinoctialis directis radiorum suorum lineis per illa tria ostia videlicet porticus, templi et oraculi, arcam testamenti illuminare solebat. A sole enim intelligentiae directus radius considerationis, nubes cogitationum penetrans, quae discurrunt per aerem meditationis, per supradicta tria ostia illuminat arcam, id est, conscientiam. Hoc autem fit quoties aequinoctium, evenire contingit. Fit autem aequinoctium, cum dies noctibus et noctes diebus aequales fiunt. Habet animus noctes et dies morales, prospera scilicet et adversa, damna et lucra, tristia et laeta, mentis puritatem et perturbationem, lucem contemplationis et caliginem tentationis. Dum haec animus deliberat, quasi sub aequali mensura dies et noctes librat. Duo sunt autem aequinoctia, vernale scilicet et autumnale. Sunt etiam anni quatuor tempora, ver, aestas, autumnus et hiems. In vere intelligitur temperantia mentis; in aestate fervor charitatis; in autumno tepor; in hieme torpor: tepor in mente, torpor in opere. Ab autumnali aequinoctio, incipiunt crescere noctes, a vernali dies. In hieme enim torporis crescunt caligines tentationis; in aestate vero fervoris multiplicantur illuminationes contemplationis. In quorumdam autem mente fit aequinoctium autumnale. Sunt namque multi quamvis tepidi, qui attendunt miseriam mundi, defectum carnis, beatitudinem aeternitatis, et sic sol justitiae et intelligentiae, directis per supradicta ostia radiis considerationis, illuminat arcam conscientiae. Ab hoc aequinoctio minuuntur dies, et noctes crescunt; quia, tepidi licet haec omnia considerent, tamen tempore tentationis recedunt. Comitatur etiam longas noctes frigus hiemis, id est, desidia mentis et corporis. Crescunt noctes, dum multiplicantur tentationes. Has noctes percurrit luna negligentiae, cooperta oblivionis nube, obtenebrata nubilo ignorantiae. Sunt autem alii frigore hiemis egressi quasi in aequinoctio vernali constituti, in quibus ver oritur, in quibus aestas sequitur, de quibus etiam dicitur: Aestatem et ver tu plasmati ea (Psal. LXXIII.). In vere enim omnia renovantur, in aestate vero maturantur. In vere ornatur terra floribus, et in noviter converso vita moribus. Ab aequinoctio itaque vernali crescunt dies usque ad perfectum diem aeternae beatitudinis; ab autumnali vero crescunt noctes usque ad continuam noctem aeternae damnationis. Hunc diem nulla nox interpellat, illam noctem nullius lucis splendor illuminat.