|
Animae claustrum contemplatio dicitur, in cujus sinum dum se recipit
animus, sola coelestia meditatur, separatur a terrenis, a turba
cogitationum carnalium longe ponitur, dulces carnis refugit affectus,
vagos sensuum motus restringit, in Domino delectatur, angelica fruitur
dulcedine, legit in libro vitae, pro silentio pacem tenet, in choro
virtutum, servat concordiam morum, summi Patris bonitatem, angelicae
creaturae, beatitudinem contemplatur, attendit bonitatem, cui nihil
deest, beatitudinem, quae nullo indiget. Patris potentiam, Filii
sapientiam, Spiritus sancti benignitatem considerat. Dum haec tria
contemplatur, tribus modis consolatur. Peccavimus enim contra Patrem,
peccavimus contra Filium, peccavimus contra Spiritum sanctum. Ex
infirmitate contra Patrem peccavimus, quasi contra potentiam; ex
ignorantia contra Filium, quasi contra sapientiam; ex malignitate contra
Spiritum sanctum, quasi contra benignitatem. Consolatur igitur nos
potentia Patris, qua peccata puniuntur, ut fortitudinem capiamus contra
fragilitatem carnis; consolatur sapientia Filii, quae reficit quod per
ignorantiam deficit; consolatur benignitas Spiritus sancti, ne subintret
desperatio. Hujus claustri ambitus, virtutum columnis decoratur,
sustentatur patientiae basibus, ac regula justitiae quadratur, virtutum
coadjacentibus officinis munitur, muro boni operis, claustri septa
forinsecus ambiuntur, quae clauso silentii ostio vagae mentis gressum
prohibent. Ab hoc claustro egressa est Dina filia Jacob, ut videret
mulieres regionis alienae. Quam cum vidisset Sichen filius Hemor,
adamavit, et rapuit, et dormivit cum illa, et conglutinata est anima
ejus cum ea, tristemque blanditiis delinivit (Gen. XXXIV). Audi beatum
Gregorium:
|
“Dina, inquit, ut mulieres videat regionis alienae egreditur, quando
unaquaeque mens sua studia negligens, alienas actiones curans, extra
habitum atque ordinem proprium vagatur. Quam Sichem princeps terrae
opprimit, quia inventam in curis exterioribus diabolus corrumpit. Et
conglutinata est anima ejus cum ea, quia unitam sibi per iniquitatem
recipit.”
|
|
Sed quia, cum mens a culpa resipiscit atque admissum flere conatur,
corruptor et spem, et securitatem ante oculos revocat, quatenus
utilitatem tristitiae subtrahat. Recte illic subditur: Tristemque
blanditiis delinivit. Modo enim aliorum facta graviora, modo nil esse
quod perpetratum est, modo misericordias Domini loquitur, modo adhuc
tempus subsequens ad poenitentiam pollicetur, ut dum per haec decepta
mens ducitur, ab intentione poenitentiae suspendatur. Sic, charissime,
quandoque mens egreditur, et egressa curis saecularibus implicata
capitur. Fratres autem Dinae sororem suam in aliena domo diu morari non
permittunt, sed interfecto Sichem cum reliquis masculis, urbe depopulata
sororem suam tollunt, uxores vero eorum captivas ducunt (ibid.). Sororem
suam filii Jacob, cum reliquis masculis interfecto Sichem, reducunt,
quando viriles animae motus contra vitia luctantur expulso diabolo, et
majoribus vitiis exstirpatis, mentem a carnali desiderio violatam secum
quasi vi ab hostibus ereptam manere cogunt. Mulieres vero captivae
ducuntur dum delectationes animi extra terram carnis exsulantes a
desideriis carnalibus privantur. Sic igitur congregati filii Jacob a
finibus illius exeunt cum sorore, quia dum mens post lapsum resipiscit,
virtutum collectis agminibus, ne iterum capiatur a carnalibus
desideriis, longius recedit, nec tantum longius recedit, sed etiam
altius ascendit. Ascendit enim in Bethel (Gen. XXXV). Sed hoc fit,
quando mens ascensionis virtutum in se disponit. Sic igitur in Bethel
pervenitur, quando cor cujuslibet, domus Dei, quod interpretatur Bethel,
efficitur. In hac domo altare Domino erigitur, in hac domo claustri
spiritualis ordo stabilitur.
|
|