|
Fecit etiam Salomon obliquas fenestras in templo (III Reg. VI). Obliquae
fenestrae sunt doctores Ecclesiae, qui, dum fideles in Ecclesia verbo
praedicationis docent, quasi suscepto solis lumine, templi penetralia
claritate replent. Hi siquidem obliquae fenestrae dicuntur esse, quia
sinum mentis dilatant in dilectionem, dilatant ad compatiendum proximo,
extendunt in contemplando Deo. Sunt etiam in templo cujuslibet fidelis
animae septem aliae fenestrae, septem videlicet dona Spiritus sancti,
quae sunt spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et
fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini.
Per fenestram siquidem timoris, intrat lumen confessionis. Per fenestram
pietatis, lumen condescensionis. Per fenestram scientiae, lumen
circumspectionis. Per fenestram fortitudinis, exemplum bonae
operationis. Per fenestram consilii, radius deliberationis. Per
fenestram intellectus, lumen discretionis. Per fenestram sapientiae lux
aedificationis. Sapientia enim aedificat, illuminat: per ipsam siquidem
oritur in mente sol justitiae Christus Deus noster: doctrina enim et
exemplo conversationis Christus replet luce sapientiae secretum cordis
nostri. Audi fenestrarum obliquitatem, audi diffusam luminis claritatem.
Nihil enim latet occultum in absconso mentis, quod non appareat in luce
verae confessionis.
|
|