CAP. XX. De parietibus templi.

Aedificavit Salomon parietes templi intrinsecus tabulatis cedrinis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et super tabulas cedrinas induxit aurum (III Reg. VI). Mystici templi parietes sunt populi fideles, qui ad similitudinem parietum per successionem temporis sese invicem subsequentes, quasi ordines lapidum diriguntur in altum. Fiunt autem ex marmore, decorantur tabulis cedrinis, auro supervestiuntur. In fortitudine siquidem marmoris, fides; in altitudine cedri, spes; in pretiositate auri, quae virtutes supereminet caeteras, intelligi potest charitas. Substernitur itaque firmitas fidei, ut vestiatur sublimitate spei, ut decoretur auri pretiositate; id est charitate. Teguntur autem parietes templi cedro, a pavimento usque ad summitatem parietum, quia spei perseverantia nullum debet habere finem in hac vita, sed a primo justo usque ad ultimum justum, sub tutela spei insudare debet Ecclesia bonis operibus, et studio virtutum. Moraliter autem in spirituali templo structura parietum est processus virtutum. Fit igitur de marmore Pario, vestitur cedro, decoratur auro. Marmor Parium candidum esse dignoscitur, cedrus odore suo serpentes fugat, aurum puritate sua metallorum omnes exsuperat species. In marmore itaque puro candorem, in cedro reperimus odorem, in auro splendorem; candorem videlicet munditiae, odorem bonae famae, splendorem bonae conscientiae. Candor igitur in marmore est quasi munditia in mente; odor in cedro, suavitas famae procedens ex bonae operationis exemplo; splendor vero in auro est quasi puritas conscientiae in animo.