|
Sed et omnes parietes templi per circuitum sculpsit caelaturis variis,
et torno (III Reg. VI). Mystice parietes templi variis caelaturis
sculpuntur, dum diversis fidelibus per spiritum diversae donationes
attribuuntur, ita ut detur alii sermo sapientiae, alii sermo scientiae,
alii gratia curationum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII).
Sculpuntur etiam parietes cum torno, cum omnibus, quae divina Scriptura
praecipit, nullus fidelium contradicit, sed ex animo clamat cum
Psalmista: Paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua
(Psal. CXVIII); et alius propheta: Ecce ego, mitte me (Isai. VI). In
torno sunt, qui mandatis divinis obediunt. Moraliter vero variis
caelaturis sculpuntur templi parietes, dum per diversa loca diversarum
rerum imprimuntur imagines, ut habeant singulae virtutes juxta
moralitatis intuitum formas sibi convenientes. Attende igitur in
quolibet loco intelligibilis templi, bovis imaginem, id est,
mansuetudinem. Imprime, et alibi figuram leonis, rigorem videlicet
severae districtionis. Imprime columbam, simplicitatis formam. Adde et
turturem, id est, castitatem. Adjunge arietem, ovium scilicet ducem, id
est, magistrum verbo et exemplo praecedentem turbam discipulorum.
Interpone munditiam lilii, seu rosam martyrii. Habes igitur in templo
spirituali diversas caelaturas, dum intrinsecus in animo virtutum
diversitates locas. Sculpuntur etiam morali torno, dum in volubilitate
obedientiae virtutes animi disponuntur sub praedicationis ferro.
Doctrina enim verborum, potest appellari tornatoris ferrum. Tornator est
in mente discretionis vigor, qui ante se dicitur habere tornum, id est,
rationalem intellectum. In torno autem quatuor considerantur, ferrum,
virga, corrigia, lignum sub pede per quod instrumentum movetur. In ferro
igitur doctrina, in virga disciplina, in corrigia animalis mortui
mortificatio carnis intelligitur, in qua animus spiritualis involutus
detinetur. Per lignum vero quod movetur sub pede designari potest
velocitas obedientiae. Cita enim debet esse obedientia et quasi sub
pedibus posita, ut fiat cum humilitate et sine tarditate. Unde et in
Canticis canticorum: Manus ejus tornatiles, aureae plenae hyacinthis
(Cant. V). Fiunt manus tornatiles, dum affectus animi facile divertuntur
ad quaslibet operationes. Sunt aureae dum affectiones animi ab omni
appetitu carnalis desiderii redduntur purae. Plenae sunt hyacinthis, dum
aestuant amore et desiderio coelestis patriae. Duo vero acumina ferri,
in quibus ponitur quidquid in torno volvitur, sunt timor et amor: timor
poenae, et amor beatitudinis aeternae. Inter haec igitur animum habemus
fixum, non ita tamen quin teneat volubilitatis suae cursum. Nota quoque
quod doctrinae verbo velut tornatoris ferro, superflua docendo
resecantur. Virga vero desuper inclinans se et elevans percutientis more
disciplinam minatur. Corrigia autem ligatur in summitate virgae, et
ligno quod tenetur sub pede: haec enim carnem mortificant, et mentem
domant, labor videlicet obedientiae et correctio disciplinae. Lignum sub
pede premitur, virga desuper minatur, quia ad obedientiam cogimur, dum
disciplinae legibus coarctamur. A duobus acuminibus ferri animus
pungitur, inter quae duo ponitur: unum, ne ad saeculum redeas; aliud, ut
ad regnum transeas. Timor enim compellit, amor vero trahit. Inter haec
itaque volvitur, qui in torno spirituali ponitur, et dicit: Paratum cor
meum, Deus, paratum cor meum (Psal. CVII). Bis dicit paratum, id est
interius in mente, et exterius in operatione, intus ad cogitandum recta,
foris ad faciendum utilia.
|
|