CAP. XXII. De cherubin, et palmis, et variis picturis in parietibus templi.

Et fecit in eis cherubin, et palmis, et picturas varias, quasi proeminentes de pariete, et progredientes (III Reg. VI). Facit Salomon cherubin in parietibus templi mystici, dum quoslibet fideles Scripturae praecepta, in qua est scientiae multitudo, docet imitari. Cherubin facit, dum fieri docet in terris, quod angeli tenent in coelis, dum docet humanam creaturam, angelicam possidere vitam, dum etiam caeteros in mundo multitudine scientiae praecellunt, qui Deum prae caeteris diligunt. Nonne et nunc vides aliquos a saeculo longe remotos, tanta scientia praeditos, ut scientia saecularis subdatur eis, ut non tantum vocentur ad consilia principum, sed etiam intersint negotiis regum, ut qui coeperunt dominari propriis moribus, dominentur etiam alienis, et honorentur a personis sublimioribus? Hi sunt, qui loquuntur inter philosophos sapientiam, quorum rhetores mirantur eloquentiam. Quos enim nullis seu paucis artibus imbutos in saeculo viderunt, nunc de singulis loquentes audiunt, et ad tantam scientiae multitudinem eos pervenisse cognoscunt, ut sapientibus hujus mundi divinae Scripturae profunditatem, et secreta coelestia verbis pandant. Palmas facit, dum spem et memoriam retributionis aeternae post agonem legitime certantibus sine dubitatione habituros repromittit. Facit picturas proeminentes de pariete, et egredientes, cum ad hoc electi ex bona consuetudine perveniunt, ut quid dicendum vel quid faciendum, non ab aliis sed a seipsis proferentes quaerant. Moraliter vero cherubin facit in pariete, dum per spiritum scientiae, qui novit omnia prudenter disponere, virtutes ordinat in mente, dum duabus alis a terrenis se allevat, et duabus alis, ne oculo vanae gloriae videatur, corpus velat. Zelum quoque secundum scientiam habeat, et modum teneat, ut sciat pati penuriam et abundare, satiari et esurire (Philip. IV), ut sit in eo multiplex supradicti angeli scientia, intus videlicet in ordinandis ac disponendis virtutibus, exterius in multiplicandis bonis operibus. Palmas facit, dum in conflictu vitiorum de diabolo triumphans victor existit. In palma siquidem notatur victoria, palma enim post victoriae finem ornamus manum victricem. Quotidie etenim pugnamus, et quotidie vincimus, quia quotidie nobis lucta est cum diabolo, et quotidie diabolum superamus. Tenemus itaque quotidie palmam in manu, id est, victoriam de conflictu. Habemus etiam difficilem pugnam adversus carnem et sanguinem, ut quae nolumus aliquando ea faciamus. Sed cum, Deo annuente, vincimus, palmam in manu tenemus, et pertingimus ad victoriam per patientiam. Scriptum est enim: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI). Fecit quoque picturas varias proeminentes de pariete, et egredientes. Proeminent picturae variae de pariete, et egrediuntur, dum ea, quae cogitantur in animo, ut luceat lux vestra coram hominibus (Matth. V), opere perficiuntur. Hoc autem fit, cum apparet misericordia in effectu, benignitas in vultu, humilitas in habitu, modestia in cohabitatione, patientia in tribulatione. Si autem velis cognoscere effectum misericordiae, ipsa est, quae compatitur miseris, succurrit egenis, ex dulcedine vero benignitatis efficitur mansueta facies et mitis. Si autem fuerit animus humilis, fit et habitus exterior eidem animo similis, pannosus scilicet, abjectus, et vilis. Gestus siquidem modestiae demonstrantur ex habitu conscientiae, ut talis appareat foris, qualis est et intus. Effectus autem verae patientiae proeminet et egreditur, dum prospera et adversa toleras cum hilaritate.