CAP. XXIII. De pavimento templi.

Sed et pavimentum domus texit auro interius et exterius in oraculo, et in templo (III Reg. VI), id est in contemplatione coram Deo, et in actione coram proximo. Est autem mysticum pavimentum, humilis concordia fratrum, qui in spirituali fraternitate sub magisterii regula humiliter seipsos prosternunt calcandos etiam persequentibus, concordi societate, ne in dispositione pavimenti scientia, quae inflat, inter fratres inaequalitatis offendiculum ponat; ne in aliquo nobilitas generis scrupulum faciat elationis; ne is, qui de saeculo ad monasterium aliquid de proptio attulit, remissior in labore, paratior in habitu, delicatior in victu, honoratior prae caeteris esse velit; sed ordinatis fratribus in pavimento benovolae subjectionis, detur unicuique sicut opus unicuique fuerit, juxta constitutum apostolicae dispositionis. Texit itaque pavimentum auro prius tamen marmoreos lapides super terram sternens, deinde vero marmori tabulas superponens abiegnas (II Paral. III). In marmore videlicet fortitudinem fidei, in abiete altitudinem spei, in auro pretium charitatis designans. In his igitur est ambulandum desideranti pervenire ad regnum coeleste. Sed et moraliter pavimentum domus intrinsecus, et extrinsecus auro tegitur, ita scilicet ut prius marmor, ac deinde tabulae abiegnae superponantur. Intelligitur itaque in marmore propositi infirmitas; in abiete, desiderii proceritas; in auro intentionis puritas. Habes nunc abietem in medio cum marmore et auro, ut si quid desideres, in puritate vitae firmiter conserves. Est igitur morale pavimentum, humilis eoncordia morum. Intrinsecus et extrinsecus vestitum auro, interius scilicet intentionis puritate, exterius bonorum exemplorum splendidissima claritate. Hoc enim aurum fulget in pavimento templi contemplationis, et in oraculo piae conversationis. Super hoc pavimentum calcas, dum in proposito et in puritate superni desiderii firmiter ambulas. Istud est, charissime, oratorium animae. In hoc oratorio si pronus ores, aurum non terram vides. Ubi est enim puritas mentis, non apparet pulvis terrenae cupiditatis. Nihil enim erat in interioribus templi, quod non tegeretur, ut ait Scriptura, puritate auri. Si enim respicias sursum, vides aurum, quia dum contemplaris coelestia, pure diligis Deum. Dum respicis parietes, aurum vides, quia dum diligis proximum, ut pure diligas ipsum, diligis propter Deum. Nihil erat in templo quod non tegeretur auro (III. Reg. VI), quia in perfectorum mente nihil est, quod non vestiatur supereminentis dilectionis puritate. Sed quia nemo cito fit summus, et justus initio accusator est sui (Prov. XVIII), et iterum ad aedificium, quod est in monte, oportet per gradus ascendere: idcirco si ad pulchritudinem tantae sublimitatis ascendere, festinas, necesse est ut per gradus virtutum pedetentim ascendas. Attende igitur dispositionem aedificii materialis, ut in te disponere possis materiam et ordinem spiritualis. Erat enim in materiali aedificio templi atrium exterius. Quod in libro Paralipomenon vocatur basilica grandis, in quam conveniebat vulgus (II Paral. IV). In eam siquidem adducebantur pecudes, ut de manu populi susciperent eas sacerdotes. Erat autem et aliud atrium, quod vocabatur sacerdotum, in quo erat mare aeneum positum ad abluendas manus et pedes sacerdotum (ibid.). Ibidem erant luteres ad abluendas hostias, ibi altare aeneum ad immolandum eas. Sequitur: Et porticus templi, in qua Salomon duas columnas aereas fixit, inde et templum, in quo mensae aureae, et candelabra aurea, in quo et altare aureum ante ostium oraculi positum (III Reg. VII). Erat etim in interiori domo oraculum, in quo erat arca foederis, in qua erant tabulae legis. Immoremur itaque in his, quae praelibavimus, ut ex ipsis aliquid ad aedificationem claustralium extorquere valeamus.