|
Fecit Salomon basil cam grandem (II Paral. IV), id est, exterius atrium,
in quo designantur corda carnalium. Qui per hoc quod in communi et
simplici fide manent, ad aedificium templi pertinent. Nec tamen tales
sunt, ut per se hostias immolent, sed in manu sacerdotum eas offerunt,
ut pro eis orent. Hostias etiam offerunt, dum ex abundantia rerum, quas
possident, egentes quosque sive ministros Ecclesiae offerendo pascunt.
De infirmis ad Dominum clamant, dum de profundo terrenae habitationis
erui toto desiderio mentis exoptant. Longe a templo remoti sunt, et
tamen in templum intuitum dirigunt. Auri fulgorem et pulchritudinem
operis admirantur, dum virorum sublimium vitam, quam attingere nequeunt
effectu, piae devotionis venerantur affectu. Sed exterius atrium
moraliter designat recordationem peccatorum. Adducuntur eodem, ut
sacerdotibus offerantur pecudes dum ad memoriam recordationis reducuntur
motus animales. Hoc autem fit, cum animus ad memoriam reducit vitulum
petulantiae, haedum lasciviae, taurum superbiae. Saepissime enim gaudet
animus vanitate, carnis desiderio delectatur, inflatur scientia,
honoribus sublimari desiderat. Offert autem haec omnia animus summo
sacerdoti in manu misericordiae, ut in holocaustum ponantur super
contritionis altare. Intuetur etiam oculo discretionis licet longe
positus (dum aperitur templum) ipsius templi pulchritudinem, dum in
conversis quibuslibet per exemplum boni operis foris apparentem attendit
morum venustatem. Ad Dominum clamat, dum pro iis, in quibus jacet, ad
Dominum suspirans anhelat.
|
|