CAP. XXV. De atrio interiori.

Aedificavit quoque Salomon atrium intrinsecus tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri (III Reg. VI). Interius atrium vitam designat illorum, qui non tantum hostias offerunt, sed etiam immolant et occidunt. Affligunt enim carnem suam in laboribus et jejuniis, incendunt igne tribulationis. Tres autem ordines politorum lapidum, sunt tres diversitates hominum, videlicet credentium, sperantium, amantium. Unus vero ordo lignorum cedri, bene operantibus per similitudinem potest assignari. Fides enim sine operibus mortua est (Jac. II). Et recte politorum dicit, ut quomodo credere, quod sperare, vel diligere debeat unusquisque dignoscere possit; ne inveniatur in fide scrupulus erroris, in spe defectus terroris, in charitate offendiculum rancoris; sed poliatur fides boni operis exercitio, spes aeternitatis desiderio, charitas exhibitionis obsequio. Junge igitur lignum lapidi, cedrum marmori, fidem operi, ne sit fides ficta, spes cassa, charitas infructuosa. Dum haec igitur attendis, lapidem polis, cedrum marmori conjungis. Aedificavit etiam Salomon moraliter atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri. Interius atrium, est moraliter confessio delictorum. Unus ordo cedri, est in poenitentia longanimitas perseverandi. Tunc enim cedrus conjungitur marmori, dum poenitentiae perseverantia continuatur verae confessioni. Tres vero ordines lapidum politorum in atrio confessionis, sunt tres qualitates in aedificio mentis, id est, timor, dolor, pudor. Hi igitur lapides inaequalitate sui saepius exasperantur, et ideo necesse est ut diligenter et artificiose poliantur. Exasperatur enim timor propter peccati magnitudinem, dolor propter multitudinem, pudor propter turpitudinem. Dum enim animus attendit turpia quae gessit, dum etiam eorumdem in secreto conscientiae nullo vidente perhorret recordari: non est mirum si alteri haec eadem pudor sit confiteri. Cum autem considerat, quod quamvis turpia tamen perpetravit multa, non est mirum si multum doleat animus multis vitiorum irretitus nexibus. Cum iterum non tantum recogitat multitudinem turpium delictorum quae gessit, sed etiam magnitudinem eorum ante oculos mentis ponit, si timeat et abhorreat non est mirandum, sed summopere ne desperet est evirandum. Poliendi sunt igitur lapides, ne exasperentur per desperationem fidelium mentes. Poliendus est siquidem timor benignitate misericordiae, dolor assiduitate poenitentiae, pudor puritate conscientiae. In poliendis enim lapidibus tria sunt assignanda, scilicet oleum, lapis et manus. Infunditur enim desuper oleum, lapis durior in superficie volvitur, manus vero lapidem premit, et premendo trahit. Benignitas itaque misericordiae quasi oleum asperitatem lapidum lenit; assiduitas poenitentiae velut lapis peccatorum scrupulos terit; puritas vero conscientiae quasi manus ad ultimum peccati sordes tergit. Istud est oleum spiritus, hic est lapis angularis, haec est dextra Dei Patris. Primum lenit, secundum premit, tertium trahit. Rogo ergo, benignissime Pater, ut dolorem meum lenias, animi mei timorem premas, operi manuum tuarum dexteram porrigas, jacentem erigas, erectum trahas. Dum enim: sancti Spiritus oleum infundis, cordis duritiem molliendo dissolvis. Dum vero humilitatem et patientiam filii praetendis, in nobis tumorem superbiae ipsius exemplo premis (Job XIV). Et sic ad dextram, quam diu per exspectationem porrexisti, accedimus, ut cum electis ad dextram Patris simus. Haec igitur consideranda sunt in atrio confessionis, ordinata sub regula justitiae, et sub funiculo praedicationis. Dicitur etiam hoc atrium interius, vocatur et atrium sacerdotum. Et recte dicitur interius, quia quidquid per confessionem manifestatur, occultum debet esse sicut erat prius. Sed et atrium sacerdotum dicitur esse, quia specialiter in atrio confessionis sacerdotibus licet ministrare.