|
Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium,
rotundum in circuitu (III Reg. VII). Sicut superius per atrium
sacerdotum moraliter designatur confessio, ita per mare aeneum designari
potest cordis compunctio. Sicut enim in mari aeneo lavari solebant
sacerdotes, ita in amaritudine compunctionis lavantur quotidie fidelium
mentes. Hoc autem vas, maris nomine meruit appellari, quia propter
amaritudinem delictorum comparatur mari. Appellatur etiam aeneum. Aes
enim super caeteras species metalli, est valde sonorum. Aes siquidem,
quando ab aliquo tangitur, stridet, ac velut plangentis more
conqueritur. Dum enim vas compunctionis tangitur manu propriae
reprehensionis, reddit tinnitum, dum emittit questum. Erat autem vas
illud fusile, quod sit dum materia metalli ponitur in ignem defluens per
ductum canalis ad perfectionem formae. Ignis, est ardor tribulationis;
metalli materies est peccati species: quod per recordationis tractum,
quasi per canalis ductum in formam vasis trajicitur, cum mens emollita
per ardorem sancti Spiritus, ad efficiendum vas compunctionis eliquatur.
Erat etiam decem cubitorum a labio usque ad labium. In denario siquidem
numero spes intelligitur, quae laborantibus promissa datur. A labio
igitur, id est, ab initio primae conversionis usque ad labium perfectae
per mortem separationis veniam sperat, quicunque vas compunctionis intra
mentis suae ambitum format. Lavat enim lacryma sordes criminis, ita dico
si ponatur intra atrium verae confessionis. Et erat rotundum in
circuitu, quia non tantum praeterita et futura, sed et prospera, et
adversa debent irrigari fletu. Rotunditas, siquidem maris designat
ambitum discretae compunctionis, quae cum, ea, quae ante et retro, a
dextris et a sinistris sunt, respicit, et nihil absque compunctionis
amaritudine transire permittit, quid aliud agitur, nisi quod mari aeneo
rotunditas circumspectionis imponitur? Et altitudo ejus erat quinque
cubitorum. Ipsa est sublimitas quinque sensuum corporeorum. Sed, quia
varietas sensuum per diversa mundi oblectamenta defluit, convenienter
auctoritas subjungit: Et resticula triginta cubitorum cingebat illud per
circuitum (ibid.) Resticula est praeceptorum disciplina, qua fluxa
restringimus, quoties a nostris voluptatibus opera et cogitationes
religamus. Quae nimirum resticula triginta dicitur esse cubitorum, quia,
cum ad triginta annorum terminum perveneris, tu qui ante in annis
juvenilibus remissior fueras, saltem cum ad perfectam aetatem
perveneris, fluxa voluptatis restringas.
|
|