CAP. XXVII. De decem lateribus templi.

Fecit quoque Salomon in interiori atrio decem luteres ad abluendas hostiarum carnes (III Reg. VII). Sicut enim sacerdotes lavabantur in mari aeneo, sic in luteribus hostiarum caro, ut quae offerebantur, et qui offerebant mundi essent. In mari aeneo manus et pedes sacerdotum mundabantur a pulvere, in luteribus vero hostiarum carnes exprimebantur a sanguine, a pulvere vanitatis, a sanguine voluptatis. In mari igitur aeneo, et in luteribus duas compunctionis species intelligere debemus, timoris videlicet et amoris. In uno siquidem lavantur operationes manuum, in altero vero carnis delectationes. Sic hostiae lotae in lutere compunctionis, et expressae manu rectae operationis, deferuntur a sacerdote, ut accendantur super contritionis altare.