|
Et pulchre altare aeneum contritioni cordis simile esse dicitur, quod in
contritione cordis desideria carnis flamma tribulationis accenduntur.
Hoc autem altare aeneum, magnitudine sui, specie metalli, positione loci
aliquid designat. Erat enim amplum, quia plures sunt, qui carnis
concupiscentias deflent, quam qui puritate coelesti desiderii gaudent.
Erat etiam aeneum, quia multi sunt, qui dicunt: Mente servimus legi Dei,
carne autem legi peccati (Rom. VII). Erat ante fores templi porticus,
quia pauci sunt, qui renuntient omnibus, quae possident, ut ad ostium
porticus appropinquent. Porticus siquidem templi est, ut superius
diximus, renuntiatio mundi. In hac porticu duae eriguntur columnae, una
castitatis, altera sobrietatis, ut qui mundo renuntiant, sobrie et caste
Deo vivant.
|
|