|
Sicut ex quatuor lateribus claustri materialis structura fieri solet,
sic in quatuor virtutibus animi quadratura claustri spiritualis per
similitudinem assignari potest, quae sunt contemptus sui, contemptus
mundi, amor Dei et amor proximi. Ex his quatuor lateribus unum vergit ad
Occidentem, alterum ad Septentrionem, tertium ad Orientem, quartum ad
Meridiem. Dum enim defectus carnis assiduos cernimus, dum quotidianos
occasus animi videmus, tunc quasi in latere claustri, quod ad occasum
respicit, sedemus. Quid enim aliud nisi occasum cernimus, dum in nobis
subtractis radiis superni solis, diem divinae cognitionis deficere
sentimus? Recedente sole crescunt tenebrae, minuitur claritas, sic
recedente sole justitiae, miserae mentis caecitas advenit. Ille vero,
qui profundae noctis tenebras, id est, saecularium difficiles culpas, et
eorum corda frigida, gelu desperationis concreta considerat, quasi in
latere claustri sedet, quod ad Septentrionem spectat. Post tenebras vero
profundae noctis, id est, post cupiditatis et odii caecitatem, aurora
justitiae superni solis radios expandens, mentis illuminat secretum,
fugat nubes tentationum, torporem frigoris expellit, dilectionis calorem
nutrit, invitat ad amorem proximi. Sicut lucifer praecedit solem, sic
amor proximi amorem Dei. Hoc igitur latus claustri spiritualis, ortum
respicit charitatis. Tunc enim incipit diligi Deus, cum incipit diligi
proximus. Et sicut sol oriens ascendit ad australem plagam, sic per
amorem proximi fit ascensus ad charitatem Dei. In latere vero claustri,
quod ad meridiem respicit, sumus, quando ardente charitatis sole,
divinae majestatis lumen prae nimia claritate tenuiter videmus. Licet
enim radius contemplationis recto tramite illuminet terram cordis, licet
mens aut minimas, aut nullas habeat tentationum umbras, tamen cum videre
plenitudinem Deitatis volumus, impeditur ratio ne possimus. Non est
igitur quo divertat animus, qui inter haec quatuor virtutum munimina
manet constitutus. Non enim ad carnis voluptatem, non ad mundi
vanitatem, non ad odium proximi, non ad contemptum Dei.
|
|