CAP. XXIX. De altari aureo, et mensa aurea, et candelabris templi.

Post porticum renuntiationis sequitur templum rectae conversationis. In hoc templo est altare aureum, est mensa propositionis aurea, sunt et candelabra de auro purissimo facta. In altari accendebantur thymiamata, in mensa panes ponebantur, in candelabris lucernae. Altare aureum, sunt corda electorum; thymiamata, bona opera: ordo thymiamatum, boni operis exemplum. Fumus qui ascendit superius, est intentio orationis, quae ex affectu cordis ad desideranda coelestia tendit. Mensa vero aurea est divina Scriptura; panes sunt apostoli sive eorum successores, ex quorum actibus tanquam ex panibus reficiuntur fidelium mentes. Qui panes propositionis convenienter possunt appellari, quia ad imitandum proponuntur universo orbi. Decem candelabra, sunt decem legis praecepta; lucernae lumen doctrinae. Possunt et haec aliter dici. Sit igitur altare dilectio, mensa lectio, candelabra meditatio. Puritas auri in altari, est animus perfectus in dilectione. Puritas auri in mensa, sanus intellectus in lectione. Puritas auri in candelabris, purus affectus in meditatione, ut nihil carnale quaerat dilectio, nihil haereticum doceat lectio, nihil terrenum optet meditatio. In altari accenduntur thymiamata, in mensa ponuntur panes, in candelabris lucernae; thymiamata orationis, panes refectionis, lucernae cognitionis. Per orationem enim quaeritur Deus, per refectionem gustatur, videtur in lumine cognitionis. Quaerendo desideratur, gustatus dulcescit, cognitus amatur. Habent thymiamata odorem, panes saporem, cognitio amorem. Oratio siquidem redolet Deum, panes sapiunt, cognitio diligit. Infundit autem Deus odori suavitatem, sapori dulcedinem, amori dilectionem, ut sit odor suavis, gustus dulcis, amor delectabilis. Haec omnia debent esse in conversione. Haec ministrantur a sacerdotibus et levitis in templo conversionis. Si autem oraculum intrare desideras, intra in sanctuarium Dei, ut intelligas in novissimis eorum (Psal. LXXII), eorum videlicet qui perierunt propter iniquitatem suam, et eorum quorum mors pretiosa est in conspectu Domini (Psal. CXV). Ibi enim intelliges et praemia justorum, et poenas damnatorum. In hoc oraculo posuit Salomon arcam foederis, et in ea tabulas legis. Est autem oraculum divinae revelationis secretum. Ibi Salomon arcam posuit, et ibidem qui pacem desiderat, mentem ponit. In ea sunt tabulae legis, scientia videlicet divinae districtionis. Huc solus pontifex intrat. Sunt enim pauci, quibus revelatur consilii divini secretum. Hic solus ores, si solitarius esse desideras, si suavitatem quietis amas. Attende ergo ut oratio tua sit discreta et secreta, dulcis et humilis. Discreta propter idiotas, secreta propter hypocritas, dulcis et humilis appetitu, ut quod appetit diligat, nihil altum sapiens humilia concupiscat. Sit pura et tranquilla, nec quidquam commodi temporalis oratio postulet, nec tranquillitatem orationis curiositas conturbet. Si igitur talis esse desideras, ad illud claustrum non manufactum, quod est in coelis, pervenire festinas.