|
In his quatuor claustri lateribus quasi quatuor ordines columnarum
disponuntur. Ex contemptu etenim sui duodecim columnarum ordo procedit,
scilicet humiliatio cordis, et afflictio carnis, sermo humilis, abjectio
vestis, cibus tenuis, pondus laboris, amor subjectionis, contemptus
honoris, laudem fugere, alterius consilium suo praeferre, subditis
obedire, de se diffidere. Hae columnae secantur, sculpuntur et
poliuntur. Secantur quando discretione virtutis a vitiis separantur.
Sculpuntur, quando ea quae mens cogitat, manus operatur. Sic Salomon in
templo caelaturas prominentes fecisse legitur (I Reg. VI). Prominent
caelaturae, dum mentis cogitationes exterius apparent in exemplo et
operatione. Sed quomodo poliuntur? Quando tribulationis adversitate
feriuntur. Quod politur, aequale efficitur. Aequale non elatum, laeve
non asperum. Prima igitur columna, id est, humiliatio cordis politur,
dum aequalitatem servat, dum non exasperatur per iram, nec
inaequalitatem recipit superbiae, quae sibi nullum existimat aequalem,
sed efficitur cor Deo subditum, proximo amicum, in se modestum.
Aequalitas mentis lineam servat religionis. Sunt enim quidam, qui nunc
afflictione carnis macerantur, nunc ad carnis voluptatem revertuntur,
saepe vigilant aliis dormientibus, sed saepius dormiunt aliis
vigilantibus. Nunc humilia, nunc sublimia, nunc blanda, nunc aspera
loquuntur, nunc de fratribus, nunc de parentibus gloriantur, nunc nihil
nisi ordinis statuta perstrepunt, nunc nihil nisi fabulas audire volunt.
Nunc albas, nunc nigras, nunc medio colore coloratas delectantur habere
cappas, nunc vilis placet habitus, nunc mediocris, nunc superfluus. Nunc
dant illis olera pastum, aqua potum, nunc vero exquisitis ferculis, nunc
diversis poculis utuntur. Nunc laborant, nunc labor displicet. Amant
subesse. ut possint praeesse, honores fugiunt, ut honoribus occurrant.
Haec est inaequalitas columnarum, haec est asperitas earum. Paulus
apostolus aequalitatem et laevitatem [lenitatem] docet. Laevitatem
[Laenitatem] cum dicit: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus
hominibus pacem habentes (Rom. XII). Et in eodem: Non vosmetipsos
defendentes, inquit, charissimi, sed date locum irae (ibid.).
Aequalitatem vero, ubi ait: Scio humiliari, scio et abundare, ubique
institutus sum, et in omnibus, et satiari et esurire, et abundare et
penuriam pati. Omnia possum in eo, qui me confortat (Philip. IV). Unde
beatus Gregorius:
|
“Qui, inquit, acceptis rebus non extollitur, qui eas ad usum vanae
gloriae non intorquet, qui solus non possidet quod accepit, sed hoc
misericorditer cum indigentibus dividit, scit abundare.”
|
|
Qui acceptis alimentis, non ad ingurgitationem ventris utitur, sed ad
reparationem virtutis, nec plus carni tribuit quam necessitas petit,
scit satiari; qui alimentorum inopiam sine murmuratione tolerat, nec pro
necessitate victus aliquid agit, unde anima peccati laqueum incurrat,
scit esurire. Quem ergo in abundantia superbia non elevat, nec in
necessitate cupiditas irritat, novit abundare, novit penuriam pati. Cum
autem diceret omnia possum, ne per elationis tumorem excederet
aequalitatem, statim subjunxit, in eo qui me confortat. Qui enim quod
faciunt, Deo ascribunt, et humiliter sentientes de se diffidunt, talibus
non evanescit fructus sui laboris, quia nec extollitur in auras vanae
gloriae, nec vento rapitur elationis.
|
|