|
Sicut bases suppositae columnis materialibus portant aedificii sui
pondus, sic patientiae virtus, aedificii spiritualis sustinet onus. Tres
autem in Scripturis basium species inveniuntur, scilicet aenea, argentea
et aurea. Aenea fortitudinem, argentea cum fortitudine claritatem, aurea
cum fortitudine et claritate fulgorem tenet. Fortitudo in opere,
claritas in sermone, fulgor in mente. Qui in his tribus patientiam bene
servat, quasi basis aurea virtutum structuram firmiter portat. His
tribus usus est Moyses in constitutione tabernaculi, aenea scilicet,
argentea et aurea (Exod. XXXVI). Aedificavit Moyses tabernaculum, quod
moraliter designat claustrum animae. Tria possumus assignare
tabernacula, scilicet materiale, mysticum et morale, id est tabernaculum
Moysi, tabernaculum Christi, tabernaculum cujuslibet justi. Tabernaculum
Moysi fuit ex diversis ornamentorum generibus conveniens structura.
Tabernaculum Christi est Ecclesia. Tabernaculum justi quaelibet fidelis
anima. Unum fit ex lignis Setim imputribilibus, alterum ex sanctis
infatigabilibus, tertium ex virtutibus. Moyses suum in eremo erexit,
Christus in mundo, justus in anima, omnes tamen in deserto
aedificaverunt. Eremus desertum vocatur, quia ab hominibus non
habitatur; mundus vero dicitur desertum, quia deseruerat Christum:
similiter et anima desertum nuncupatur, quando Spiritus sancti gratia
non fecundatur. Posuit Moyses in tabernaculo suo arcam, Christus in suo
carnem propriam, justus vero conscientiam. Arca Moysi decoratur auro
mundissimo intus et exterius. Caro Christi deauratur intus divinitate,
foris miraculorum claritate. Conscientia justi interius fulget splendore
puritatis, exterius vero operibus claritatis. Posuit Moyses tabulas per
circuitum tabernaculi et binae incastraturae erant per singulas, ut
altera alteri jungeretur. Duae bases sub una tabula ponebantur ex
utraque parte angulorum, ubi incastraturae laterum in angulis
terminantur. Tabulae, quae disponuntur per circuitum, designant
moraliter ordinem virtutum. Binae vero incastraturae, quae erant in
singulis tabulis, sunt affectus mentis et exhibitio operis. Dum enim
mens operi concordat, ne tabula tabulam excedat, incastraturae firmitas
servat. Duae vero bases sub singulis, sunt perseverantia et longanimitas
in prosperis et adversis. Sunt et aliae basum species, quae nunc in
nostris aedificiis reperiuntur, scilicet lignea, lapidea et picta, sed
hae fragiliores sunt praecedentibus, citius enim destrui possunt. Igne
enim lignea comburitur, lapidea gelu frangitur, picta nihil portat, sed
ab alio sustentatur. Haec autem in aedificio nostrae mentis, oculo
intelligibili quandoque discerni possunt. Dum enim facibus iracundiae
seu luxuriae flammis accendimur, quid aliud in nobis quam patientiae
basis vel abstinentiae fortitudo destruitur? Dum charitas in nobis
frigescit, et mens ad diversa desideria partitur, nonne lapidea basis
frigore tentationis in partes dividitur? Basis vere picta est patientia
ficta, quae similitudinem tenet non veritatem, colorem non fortitudinem.
Simulationis etenim patientia in ostentatione est, non in operatione.
Erigamus igitur in aedificio nostrae mentis bases perseverantis
patientiae; erigamus bases, quae nequeant gelu frangi aut igne comburi,
quae portent tabulas virtutum, quae sustineant pondus columnarum, id est
obedientiam praelatorum.
|
|