|
Inter coadjacentes spiritualis aedificii officinas, hospitum domus prima
occurrit, quae peregrinantibus in regionem longinquam, cum ad claustra
animae redierint, apertis misericordiae januis patet. Hospitum siquidem
domus, mens compatiens appellari potest. Unde Ambrosius:
|
“Mens, inquit, sapientis hospitalis esse debet. Mens enim hospitalitatis
officio fungitur, cum delinquentium fratrum culpis benigne compatitur.”
|
|
Habet haec domus ministros suos, qui hospitibus serviant. Pulsanti
etenim peregrino januam charitas aperit. intrantem hilaritas recipit,
receptum affabilitas detinet, esurientem collatio pascit, fesso
humilitas servit. Haec hospiti debentur, haec reverenti filio, qui
luxuriose vivendo partem substantiae dissipaverat, paterfamilias
exsolvit (Luc. XV). A longe enim venientem cum videret, occurrit,
amplectitur, occidit vitulum saginatum, ordinat chorum, symphoniam
tangit. Sic et spiritualium patrum pietas, quae quasi paterno affectu
praesidet subjectis, delinquentem discipulum (cum per poenitentiam
redierit) longe venientem videt compatiendo; occurrit indulgendo,
amplectitur familiarem se illi faciendo; occidit vitulum, carnis
mortificationem praedicando; chorum ordinat, symphoniam tangit, morum
concordiam et unitatem docendo. Invitat igitur pietas desperantem,
trahit charitas invitum, iratum misericordia pacificat, hilaritas
securum reddit, affabilitas familiarem, familiaritas secretum aperit,
apertio secretorum amicitiam servat, praedicatio instruit, morum
concordia facit amicum proximo, humilitas Deo. Sed dum haec fiunt, timeo
ne frater ille, qui foris erat, superveniat et dicat: Pater, ecce tot
annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterivi, et nunquam
dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer (ibid.). Sed postquam
hic filius tuus, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit,
occidisti ei vitulum saginatum. Revera ille dicitur esse extra domum
compassionis, qui nescit beneficium consolationis, qui tantum novit
increpare non obsecrare. Sic tamen temperanda est misericordia regentis,
ne impunita remaneat culpa delinquentis. Sic quandoque spiritales patres
quosdam delinquentes recipiunt, quos fratres despiciunt, qui domum
compassionis intrare dedignantur; et sic extra morantur, et qui
fratribus compati debuerunt, crudeliores praelatis fiunt. Ovem perditam
Christus ad caulas violenta manu non reduxit, sed humeris propriis
impositam reportavit. Sed et angeli super uno peccatore poenitentiam
agente gaudent (ibid.). Quid igitur, charissimi? Concordat angelus et
Creator cum convertitur peccator et frater fratri dedignatur compati,
dum pater spiritualis misericorditer ignoscit filio delinquenti.
Descendit Samuel de excelso in oppidum, ut in regem Saulem ungeret (I
Reg. III). Descensus Samuelis exemplum designat condescensionis; per
unctionem vero demonstratur, ut qui descendit misereatur, ut qui praebet
effectum compassionis, ungat blandiens oleo consolationis. Descendit
superior ad inferiorem, ut sublimet ad honorem, ut qui sequebatur
asinas, regat animas, id est, qui carnis affectus quaerebat
irrationabiles, eligatur ut eosdem regat et obtineat spiritales. Qui
jacet, non erigitur, nisi qui jacentem erigit, inclinetur. Unde beatus
Gregorius:
|
“Jacentem, inquit, non erigit, nisi qui statum suae rectitudinis per
compassionem flectit.”
|
|
Tales quandoque eriguntur per amorem, quandoque vero per timorem. Sed
qui per timorem disciplinae erigitur, quasi per se surgere cogitur; qui
vero per amoris dulcedinem trahitur, quasi per compassionem blandientis
adjuvatur. Amor erigit, trahit et sustentat; timor cogit, erigit, sed
cruciat. Ad hoc pertinet quod per beatum Augustinum ad praelatos de
subjectis dicitur:
|
“Plus, inquit, a vobis amari appetant, quam timeri. Nec tamen nimium
parcat amor, nec nimium terreat timor; sed sic amorem timor comitetur,
ut nec timor odium pariat, nec amor negligentiam patiatur.”
|
|
Hinc per beatum Job dicitur: Cum sederem quasi rex circumstante
exercitu, eram tamen moerentium consolator (Job XXIX). Ecce timor ex
auctoritate regiminis, amor autem ex dulcedine consolationis. Sic et
vulneribus illius, qui incidit in latrones, Samaritanus vinum et oleum
infudit (Luc. X); in vino scilicet designans severitatem districtionis,
in oleo vero mollitiem pietatis. Unde per beatum Gregorium dicitur:
|
“Faciendum est quoddam ex utroque temperamentum, ut neque multa
asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate solvantur.”
|
|
Sed et in arca tabernaculi virga simul et manna erant (Hebr. IX), id
est, virga districtionis, et manna dulcedinis. Hinc Psalmista: Virga tua
et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Psal. XXII). Virga enim
percutimur, baculo sustentamur. Haec est virga directionis per
correptionem, hic est baculus sustentationis per consolationem. Sed, ut
superius dictum est, plus amari a subjectis praelati appetant quam
timeri, ne severitatis nimiae vultus eliminet, quos compassionis
benignitas per consolationem fovere debet.
|
|