|
Sicut fratrum multitudo, ut errata corrigat, statutis horis ad capitulum
confluit, sic mentis ratio cogitationes diversas ad secretum cordis
quandoque convocat, ut incorrigibiles ejiciat, corripiat inquietas,
negligentes emendet, erudiat simpliciores, mitiget iracundas,
voluptuosas restringat, pigras excitet, consoletur pusillanimes, doceat
indiscretas. In hoc spirituali capitulo abbatis locum ratio possidet,
conscientia culpas accusat, perversitas excusat, superbia reatum
defendit, innocentia confitetur, humilitas seipsam judicat, arrogantia
vero alienos. More perversorum fratrum vitia praeceptis contradicunt,
more vero simplicium virtutes obediunt, seipsas tamen quandoque virtutes
invicem accusant. Accusat enim misericordia justitiam, justitia
misericordiam, honestas humilitatem, humilitas honestatem. Accusat
misericordia justitiam, quod manus usque ad crudelitatem extenderit,
quod iracundiae verba protulerit, quod mansuetudinis vultum mutaverit.
Justitia vero misericordiam accusat, quod severitatis vultum non
induerit, quod peccatum impunitum dimiserit, quod delinquentem saltem
verbis non increpaverit. Accusat humilitas honestatem, quod excedat
mediocritatem, quod sequatur superfluitatem, quod non tantum utatur
honestis, sed etiam voluptuosis. Honestas vero accusat humilitatem, quod
nimiam diligat paupertatem, quod non impendat corpori necessitatem, sed
amet nuditatem, pannositatem et egestatem. Ait enim quandoque
misericordia remissius, justitia crudelius, humilitas parcius, honestas
abundantius, nec tamen desinunt esse virtutes, licet imperfectae sint.
Dum enim accusantur, quasi ad suscipiendam disciplinam denudantur. Sed
quomodo denudantur? Quando per confessionem vitiorum occulta
declarantur. Duae siquidem sunt species disciplinae, interior scilicet
et exterior. Interior disciplina est per districtionem cordis, correctio
morum; exterior vero per afflictionem carnis, correctio actionum.
Exterior quandoque generat interiorem; quia, dum mens non spargitur ad
exteriora, revertitur ad quietis amorem. Ad hoc pertinet quod Lamech Noe
genuit (Gen. V), id est, disciplina requiem. Interpretatur enim Lamech
percutiens, quod proprium est disciplinae: Noe vero requies
interpretatur, quae tunc nascitur, quando mens ab exterioribus per
disciplinam reprimitur. Hic est Noe, qui construit arcam (Gen. VI), id
est, aedificat animam, quae irrationabilia animalia in inferioribus
ordinat, homines et volatilia in superiori parte locat, id est, motus
carnales subjicit, spiritales superponit. Si autem inundaverit diluvium
carnis, tunc intrat arcam mentis; et licet circumfluant torrentes
iracundiae, fluenta luxuriae, voragines gulae, licet ebulliant fontes
delectationum, abyssus cupiditatum, maria conturbationum, intrat tamen
Noe securus arcam, id est, quietus animus clauso foris silentii ostio
possidet animam. Sed et Lamech interfecisse Cain legitur (Gen. IV). Cain
autem possessio interpretatur. Cujus? diaboli non Dei, sui non magistri,
proprii non communis. Inter folia jacens Cain occiditur, quia perversus
in levitate cordis et multiplicitate verborum volutatur. Sic igitur per
Lamech Cain occiditur, et ex alio Lamech Noe generatur, quia quandoque
perversus per disciplinam ejicitur, et per disciplinam nutritus, quietae
mentis efficitur. Accusatur Cain de morte fratris. Qui enim nulli
obediunt, qui seipsos possident, qui exemplum pravae operationis
fratribus ostendunt, quid aliud quam fratris animam propriis manibus, id
est propriis actibus, occidunt? Quid igitur utilius disciplina, quae
quietem generat, perversos necat.
|
|