CAP. VIII. De refectorio animae. Quod in refectorio spirituali ponuntur tres mensae, in quibus Christus ministrat.

Sicut homo exterior in refectorio materiali ad horam cibo potuque reficitur, sic homo interior in refectorio sanctae meditationis potatur vino compunctionis, et diversis exemplorum saginatur ferculis. In hoc refectorio tres ponuntur mensae, id est, triplices intellectus divinae Scripturae, videlicet historialis, mysticus et moralis. Prima mensa simplicibus, secunda doctoribus, tertia communis est utrisque. In prima cibus grossior, in secunda subtilior, in tertia dulcior. Prima saporem continet exemplorum, secunda vim mysteriorum, tertia dulcedinem morum. In una Christus vinum ministrat, in secunda frangit panem, in tertia docet. Prima pascit miraculis, secunda figuris, tertia verbis. Res miraculorum corroborat fidem, impletio figurarum spem, doctrina morum charitatem. Dum enim aqua in vinum mutatur, dum Lazarus suscitatur, leprosus mundatur, caecus illuminatur, tunc simplicior turba miratur: sed fides inde crescit, quia Deus hoc fecisse creditur. Dum vero discipulis panis frangitur, et corpus Christi esse perhibetur, dum templum destrui, et post triduum sub figura resurrectionis reaedificari promittitur, cum hoc evenisse cernitur, nonne de gloria venturae resurrectionis spes inflammatur? dicebat enim de templo corporis sui. Dum Christus in parabolis loquitur, dum semen seminantis quibus terris congruat assignatur, quid aliud in mentibus hominum nisi verbi Dei amor ordinatur? Ponuntur itaque mensae, ponuntur et panes. Affert Moyses conspersum apostoli hordeaceum, Elias subcinericium. Hordeum tenacissima palea tegitur, in quo Vetus Testamentum figuratur, quod legalibus observantiis obumbratur. Per conspersum designatur panis lacrymarum, qui populo Dei in cibo conceditur, dum de Aegypto egreditur. Per panem vero subcinericium notatur vita peccatorum: qui tandiu supra se cinerem portant, quandiu carnalium voluptatum desiderio flagrant. Unde scriptum est: Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur (Ose. VII). Panis sub cinere partem subtus habet mundiorem: illam, quae supra est, sordidiorem. Sic mens terrena cogitans, super se cinerem portat. Si autem panis reversetur, excusso cinere, totus extat mundus. Hoc pane subcinericio nondum bene a cinere excusso pastus est Elias, dum fugiens a facie mulieris fornicariae, venit in Bersabaee Juda, ubi puerum suum dimittens perrexit in desertum viam unius diei, sedensque subter unam juniperum, projecit se, et obdormivit, et ecce ad caput ejus subcinericius panis, et vas aquae (III Reg. XIX). Fugit igitur, qui mundo renuntiat, fugit mulierem fornicariam, qui fugit luxuriam. Venit in Bersabaee Juda terram confessionis, et puerum suum ibi dimisit, qui pueriles actus deserens, ad viriles ascendit; pergit in desertum viam unius diei, qui servata unitate communis vitae mundanis renuntians, spiritualia quaerit. Subter unam juniperum sedet, qui, nolens aculeos peccati sustinet. Unde Apostolus: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae (Rom. VII). Projecitque se, et obdormivit, cum ab amore superni hominis deficiens, in fomite peccati quasi sub umbra juniperi requiescit. Ab angelo excitatur quando a sermone Dei (qui media nocte a regalibus sedibus venit) suscitatur. Et ecce ad caput ejus subcinericius panis. Caput mentis, ratio est. Ibi subcinericius panis invenitur, quia nondum mens a memoria peccati ex toto mundatur. Surrexit, et comedit, et rursum obdormivit, non in umbra juniperi ut prius, sed in amore mysterii, non jam comedens panem subcinericium, sed fortem ac solidum cibum, liquet quia fortem, ambulavit enim in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Oreb. Fortis cibus est charitas. Charitas enim omnia suffert, omnia sustinet (I Cor. XIII), et usque ad altitudinem divinae contemplationis animum provehit, et sustollit. Surgentes autem ministri diversa genera apponunt vini, Stephanus scilicet vinum passum, Isaias aqua mistum. Inebriantur autem duo. Noe requies, Loth vero declinatio interpretatur. Est autem requies mentis, et requies carnis. Qui quaerunt requiem carnis, inebriantur vino aqua misto; qui vero requiem mentis, vino passo. Apponit Paulus olera (Rom. XIV), tres pueri legumina ministrant (Dan. I). Paulus infirmis per olera, tres pueri vero per legumina delicatis dant exemplum servandae sobrietatis. Sequuntur autem tria generalia fercula, scilicet caro agnina, arietina et vaccina. Abel agnum, Abraham arietem, Josue vaccam apponit. Agnus obtumescens coram tondente, est Christus humilis in passione, nos patientes in tribulatione. Aries adhaerens inter vepres cornibus, Christus in cruce manibus, nos obedientiae operibus. Aries praecedens gregem, Christus vita plebem, praelati exemplo congregationem. Vacca occisa extra castra, Christum extra Hierusalem, nos extra mundi vanitatem mortificari designat. In agno simplicitas cordis, in ariete fortitudo operis, in vacca lac praedicationis. Non sit autem in nobis simplicitas sine discretione, nec discretio sine lacte doctrinae, sed simus sicut illi, qui ut nubes volant, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X), ne sit nubes sine pluvia, serpens sine prudentia, columba sine simplicitate: sed careat columba felle, serpens veneno, nubes siccitate, ut sit simplicitas justi sine amaritudine, prudentia sine malignitate, doctrina sine vanitate. Post carnium fercula tres piscium diversitates opponuntur, scilicet pisces de mari, de flumine, de stagno. Pisces de mari saeculares, pisces de flumine doctores, de stagno claustrales. Tales tamen apponantur, squamas et pinnulas habeant, id est, asperitatem rectae conversationis et alas contemplationis. Piscis de mari Cornelius, de flumine Paulus, de stagno Maurus. Apponit igitur Petrus ad mensam Cornelium (Act. X), Ananias Paulum, Benedictus Maurum. Cum enim leguntur opera Cornelii, conversio Pauli, vita Mauri, quid agitur quam quod ex eorum exemplis animus saginatur? Hujusmodi ergo pisces sunt comedendi, id est, vita et moribus imitandi. Imitandus est enim Cornelius fide et opere saecularibus, Paulus vita et doctrina doctoribus, Maurus humilitate et obedientia claustralibus. Quod enim aqua Mauro se calcabilem praebuit, virtus obedientiae, et magistri meritum fuit. Quod virtutem miraculi magistro ascripsit humilitatis officium docuit. Afferunt et alii alios pisces. Afferunt enim pisces de mari Jacobus et Andreas, de flumine Tobias, de monte Honoratus. Jacobus supplantator, Andreas virilis interpretatur. Qui enim vitia supplantant, id est, qui viriliter agunt, exemplo bonae operationis pisces de mari, id est, saeculares ad littus conversionis trahunt. Tobias vero, qui descendit ad flumen, Christus est descendens ad mundum, justus ad lacrymas. Tobias, ut lavaret pedes, Christus ut ablueret peccata, justus ut carnales mundaret affectus. Invenit Tobias piscem, Christus diabolum, justus quodlibet diaboli membrum. Piscem Tobias extrahit, diabolum Christus ejecit, justus impium convertit. Exenterat Tobias piscem interiora projiciendo, Christus diabolum malignitatem ejus aperiendo, justus per confessionem occulta pectoris ejiciendo. Non carent isti sale, quo pisces suos aspergant, habet enim Tobias materialem, Christus mysticum, justus moralem. Tobias igitur non caret sale materiali quo piscis condiatur; Christus sale sapientiae, quo diabolus caveatur; justus sale doctrinae, quo noviter conversus doceatur. Affert et Honoratus piscem de monte, exemplum scilicet sobrietatis et abstinentiae. Affert et Moyses diversas ferculorum species, mel scilicet de petra, oleumque de saxo durissimo, butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan, et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvae meracissimum (Deut. XXXII). Audis petram, et saxum durissimum. Petra erat Christus ante passionem, saxum durissimum post resurrectionem. Petra prius propter patientiae firmitatem; saxum vero durissimum postea propter immortalitatis aeternitatem. Petra enim erat, frangi poterat, quia adhuc mortalis fuerat; nunc autem saxum durissimum est, quia factus immortalis, iterum mori non potest. Per mel igitur de petra, designatur melliflua doctrina praedicationis, per oleum vero de saxo durissimo, ab eodem procedens spiritus consolationis. Haec est enim effusio olei, remissio peccatorum per gratiam Spiritus sancti. Si habes igitur, charissime, apud te vas mundum, imo quia habes, accipe mel de petra. Ait enim, Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). Ecce mel humilitatis cum dulcedine mansuetudinis. Sicut mel corcordat in confectionibus medicinae cum omnibus diversitatibus specierum, sic et humilitatis dulcedine condiuntur omnia genera virtutum.

Per butyrum vero de armento, signatur in patriarchis et prophetis doctrinae spiritualis pinguedo, quia sicut pinguedo lactis in vasis supereminere cognoscitur, sic et in verbis propheticis sensus de divinitate et humanitate spiritualiter superabundans reperitur. Sed haec pinguedo butyri speciem non recipit, nisi quando prius agitata tunsionibus indurescit. Sic et Deus in homine non cognosceretur, nisi prius Deus homo flagellis caesus, cruci affixus, per potestatem divinitatis a mortuis suscitaretur. Hoc igitur butyro pascimur, dum in verbis propheticis contemplatione divinitatis delectamur. Per lac vero de ovibus, designatur innocentia cordis in simplicibus. Unde et Propheta: Pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos (Psal. LXXVII). Ad cor pertinet innocentia, ad corpus, operum munditia, ut innocens habeatur intentio cordis, et munda sint opera carnis. Haec sunt lac et lana, hoc lacte debemus pasci, hac lana vestiri. Haec igitur ad simplicitatem claustralium pertinent, qui munditia carnis vestiuntur, et nulli nocent; in adipe vero agnorum et arietum, designatur in praelatis dilectio fratrum. Hi enim dicuntur filii Basan (Deut. XXXII), id est, pinguedinis in quo demonstratur dulcedo charitatis. Per hircos siquidem figuratur vita poenitentium, qui sunt imitatores Christi passionum, hoc est enim, quod dicitur, hircos cum medulla tritici, poenitentes videlicet mortificando carnem suam, et imitatores passionum Christi. Sanguis vero uvae meracissimus, sanguis est Christi, nulla peccatorum faece turbatus. Qui igitur usque ad effusionem sanguinis perversis resistunt, quem pro nobis Salvator bibit, pro calice calicem hibentes reddunt. Unde et Propheta: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV). Sunt et alii cibi Aegypti, summopere vitandi, quia saepissime generant infirmitatem, et quandoque mortem. Si quaeras qui sunt, ut vitari possint, hi sunt cibi noxii, allia videlicet, caepe, et porri, haec filii Israel in deserto cum ollis carnium suspirabant, quae tamen comesta graviter inflant et ventositatem generant, cerebrum turbant, oculos gravant, lacrymas provocant. Aegyptiae carnes sunt mundanae delectationes, in quibus infirmitates animae latent, quae postea per effectus et operationes exterius apparent. Inflat enim elatio, ventositatem generat verborum inundatio, turbat cerebrum iracundia, cordis oculos gravat inertia. Haec igitur provocant poenitentiae lacrymas, si ante mentis oculos in manu discretionis ponas.

Ut tu igitur sanus justo moderamine vivas,
Noxia devitans alimenta, salubria sumas.