|
Rogas, charissime, rogas, et obnixius deprecaris ut solito festinantius
exsequar quod promisi. Libelli siquidem, quem Claustrum animae vocas,
ultimam, id est, quartam requiris partem, ut quasi integrum de manu
nostra recipias panem. Mirum tamen est, quod de manu pauperis panem
requiris, nisi forte quod panis grossior quibusdam solet esse salubrior.
Non enim habeo panem alium, nisi per ostia mendicatum, id est, per ora
docentium nobis aliquando praedicatum; vel de spicis in alieno agro
collectis, de sententiis videlicet in campo divinae Scripturae
congregatis. Sic enim vivitur, et in talibus vita spiritus mei. Haec
recordatus sum, et effudi in me animam meam (Psal. XLI). Non est mihi
panis de simila ingenii subtilitate discussus, sed simplicitate
eloquentiae per cribrum grossioris sensus exagitatus. Non enim Graecas,
aut barbaras, vel inusitatas, quae turbant simplices, interposui
dictiones; sed etiam ea, quae ab aliis obscure dicta reperi, simpliciori
stylo, et verbis planioribus dilucidare curavi. Simplicibus itaque
placere desidero, et ideo quibus eis placere valeam verbis, quaero. Sic
Christus inter duo animalia positus, vilibus est pannis involutus (Luc.
II). Ponitur Dei sapientia inter bovem et asinum, ut erudiret rudem,
moneret tardum, rudem sensu, tardum intellectu, erudiret simplicitatem
per humilitatem. Qui igitur involvi se permisit in vilibus pannis,
permittet forsitan, ut de eo loquar simplicibus verbis. Similiter qui
magis per stellam ostenditur, per angelum pastoribus nuntiatur, ut qui
sapientibus loquebatur per signum, simplicioribus innotesceret per
simplex verbum (Matth. II). Nunc autem de iis, quae ad claustrum non
manufactum (quod est in coelis) pertinent, pro modulo imbecillitatis
meae aliquid dicere ultra non differam, ut ex ipso ordine, et dilectione
illius summi abbatis, et ipsorum spirituum supernorum, doceri et instrui
possit praelatorum diligentia, et humilitas subditorum. Sequar igitur
post terga metentium, ne aberrare videar a doctrina priorum.
|
|