CAP. IX. De portis Hierusalem moraliter.

Habet etiam Hierusalem portas, exhortationes videlicet sanctorum Patrum discretas, per quas ingredimur in Ecclesiam et egredimur ad aeternam vitam. Attollite, inquit, portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae (Psal. XXIII). Principes sunt boni vel mali doctores. Malorum portae sunt perversae suggestiones; bonorum vero sanctae exhortationes. Per istas itur in coelum, per illas descenditur ad infernum. Istae gravantur, illae elevantur. Istae aeternales sunt, quia ad aeternitatem perpetuae felicitatis ducunt; illae sunt portae mortis, quia perducunt ad abyssum perpetuae damnationis. Per istas introibit rex gloriae, per illas diabolus rex superbiae. Defixae sunt in terra, inquit Jeremias, portae ejus (Thren. II). Defixae in terra portae Hierusalem esse referuntur, quoties amore terrenarum rerum praelati Ecclesiae delectantur. Et erectae sunt, quoties coelestia quaerunt. Unde per Ezechielem prophetam dicitur: Porta, inquit, respiciebat viam aquilonis (Ezech. IX). Via aquilonis est vita peccatoris. Viam aquilonis porta respicit, quando quilibet doctor spiritualis considerat, et reprehendit vitam peccatoris. Porta enim doctor esse dicitur, quia per ipsum ad aeternam vitam recto tramite pervenitur. Sed et per portas animae designare possumus diversos corporis sensus. Portae enim sunt, quia per eas intrant, et exeunt, qui civitatem subvertunt. Exeunt et intrant, qui cives ejusdem civitatis quandoque muniunt et conservant. Hae siquidem portae tunc in terra defixae jacent, quando sensus corporis terrenis desideriis penitus inhaerent. In vectibus vero erectae pendent, quoties corporis sensus divinae contemplationi patent.