|
In verbis Nehemiae filii Elchiae de portis Jerusalem legisse me recolo,
quod huic operi ad aedificationem claustralium inserere volo. Egressus
sum, inquit, per portam vallis nocte et ante fontem draconis, et portam
stercoris: et considerabam murum dissipatum, et portas ejus combustas
igni. Et transivi ad portam pontis, et aquaeductum regis, et non erat
locus jumento, cui sedebam, ut transiret: et ascendi per torrentem
Cedron, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et
redii (II Esdr. II). Porta vallis, est virtus humilitatis. Per portam
vallis Jerusalem ingreditur, cum aliquis corde humilis ad pacem rediens,
mente Deo reconciliatur. Per portam vallis egreditur, ut destructionem
civitatis videat, qui ruinas Ecclesiae, vel lapsus animae humiliter
reparare festinat. Et ante fontem draconis. Fons est origo fluminis, et
diabolus initium angelicae et humanae defluxionis. Per fontem diabolus
intelligitur. Unde diabolus deorsum fluens interpretatur. Deorsum fluit,
qui a Deo corde et opere recedit. Est autem diabolus fons draconis, id
est, initium elationis. Ab ipso enim diabolo culpa superbiae sumpsit
exordium. Unde post elationis inundationem, ruinae meruit lapsum. Draco
caeteris serpentibus major esse dicitur, quia caput superbiae etiam
coelum tetigisse memoratur, Ante fontem igitur draconis transit, quia
ruinam angeli, et lapsum hominis ad memoriam reducit. Et ad portam
stercoris. Porta stercoris, est virtus confessionis. Sicut enim per
portam fimus extra civitatem vehitur, si per confessionem, peccati fetor
a mente necesse est ut ejiciatur. Et considerabam murum Jerusalem
dissipatum, et portas ejus igni exustas. Murum Jerusalem dissipatum
considerat, et circuit, qui lapsus carnis, et scissuras mentis
diligenter attendit. Considerat portas igni exustas sensus videlicet
corporis igne luxuriae et flammis iracundiae consumptos. Et transivi ad
portam pontis. Pons ibi construitur, ubi de uno loco ad alterum
transitur. Pontem facimus, cum poenitentiam agimus. In ponte ligna
ponimus, dum transeunti animae carnem subjicimus. Pontem transimus,
quando de vitiis ad virtutes transmigramus. Si vero porta fontis
legitur, sicut in quibusdam codicibus scriptum reperitur, non est mirum
si portam stercoris sequitur porta fontis, ut fetor criminis mundetur
lacrymis. Et ad aquaeductum regis. Aquaeductus, est desiderium
contemplandi Deum. Aqua, gratia. Aquaeductus dicitur esse regis, id est,
rationis suo judicio cuncta regentis. Et non erat, inquit, locus jumento
cui sedebam, ut transiret. Cum ad aquaeductum regis perveniret, non erat
jumento locus, ut transire posset. Jumentum est hebetudo mentis, sive
sensualitas carnis. Si igitur aquaeductus regis est amor
contemplationis, si aquaeductus gratia sancti Spiritus, si jumentum
hebetudo mentis, vel sensualitas carnis, non est mirum si sensualitas
carnis tam cito non transeat ad gratiam contemplationis. Et ascendi,
inquit, per torrentem Cedron. Cedron interpretatus tristis vel moeror.
Anima de captivitate reducta, id est, noviter ad Deum conversa, in
initio conversionis moerens et tristis, ascendit per torrentem
compunctionis. Hic est enim ordo conveniens, ut prius defleat quod male
gesserat et post ad gaudium divinae contemplationis ascendat. Et
considerabam murum. Iterum considerat murum. Murum destructum iterum
considerat, qui lapsus corporis, et animae ruinas in mente per
recordationem saepius retractat. Et reversus veni ad portam vallis, et
redii. Ad portam vallis, per quam exierat, revertitur. Per hoc enim
innuitur, ut quidquid agitur, humilitatis beneficio condiatur.
|
|