|
Habet Jerusalem in portis seras, auctoritates videlicet Scripturae
firmas, quae quod dicunt, firmiter asserunt. Lauda, Jerusalem, Dominum,
lauda Deum tuum, Sion, quoniam confortavit seras portarum tuarum (Psal.
CXLVII). Seras portarum confortat, qui quod docet, auctoritate
confirmat. Laudet igitur Jerusalem Dominum, laudet Deum suum Sion,
quoniam confortavit seras portarum utriusque. Quidquid enim de Christo
prophetia praedixerat, auctoritas Evangelii factum fuisse demonstrat.
Habent autem serae portarum clavem et pessulum. Qui clavem custodiunt,
ii sunt qui Ecclesiae curam gerunt. Clavis est potestas regentis. Per
pessulum accipere possumus obedientiae praeceptum. Clavis pessulum
impellit, et retrahit, quia potestas praelatorum quosdam intrare
prohibet exclusos, et quosdam intus manere compellit. Nempe ingressos ne
exeant prohibet; exclusos ne intrent ab ingressu potenter arcet.
Moraliter autem anima in portis seras habet, quia sensus corporis, ne
pateant hostibus, id est, vitiis, clausos tenet. Aperit, quoties
venienti dilecto cordis secretum pandit. Unde in Canticis dicitur:
Pessulum ostii mei aperui dilecto meo. Habet ostium hoc clavem, et
pessulum (Cant. V). Clavem scilicet discretionem, pessulum discretionis
modum. Ratio portat clavem, ut quod nocet, ab ingressu mentis arceat,
quod autem decet, per clavem discretionis intrare permittat. Sed
quandoque serae inveniuntur obseratae, ut si dilectus advenerit
nequaquam intrare possit, et si ratio quae clavem gerit accedat, intrare
non valeat, Hoc autem fit, quoties animus discretionis modum excedit.
Sed tandiu ratio foris exspectat, donec, si fieri possit, pessulum
tentando retrahat. Clavem discretionis apponit, monendo vertit, nec
tamen animum convertit. Cum autem intrare non valet, qui clavem portat,
necesse est ut pessulum obstinationis, disciplinae securis frangat; ut
quod monitionibus fieri non poterat, viribus disciplinae post modum
fiat. Contingit etiam quandoque, ut qui clavem portare debuit, clavem
perdere saepius consueverit. Oportet igitur ut iis, qui clavem
discretionis saepius amittunt (quia curam sui gerere nesciunt) aliquis
discretus provideat, qui de secretis eorum, cum tempus advenerit, curam
gerat.
|
|