|
Sicut superius diximus, portae sunt exhortationes sanctorum Patrum
discretae. Vectes portarum, statuta eorum. Vectes sunt, quia portas
vehunt. In vectibus portae pendent, nec sic tamen, quin moveri possint,
vectibus inhaerent. In vectibus portae moventur, ut clausae teneantur,
vel ut aperiantur. Similiter statuta Patrum aliquando stricte servantur,
aliquando per dispensationem temperate laxantur. Nota etiam, quod serae
portis semper inhaerent; portae vero circa vectes mobilitatem tenent.
Sic auctoritates sanctorum Patrum immobiles esse debent; statuta vero
pro tempore, et loco, et persona interdum mutari solent. Possumus etiam
per vectes portarum intelligere consilia Judaeorum, de quibus per
prophetam dicitur: Perdidit et contrivit vectes ejus (Thren. II). Vectes
ejus perdidit et contrivit, quando consilia eorum ad effectum venire non
permisit. Erat eorum consilium, ut occiderent Christum. Consilium eorum
perdidit et contrivit, quia quod facere cogitaverant, ad nihilum
redegit. Ad nihilum redegit, quia Christus a morte resurrexit. Consilium
eorum perdidit, cum eos a terra procul ejecit. Consilium eorum
contrivit, dum diversis gentibus subjectos per diversas regiones
dispersit. Moraliter. Et contrivit vectes ejus. Vectes sunt quaedam
animae virtutes, quae portas sustinent, ne sensus corporis a sua
stabilitate vacillent. Vectes perdidit et contrivit, quando virtutes
vitiis sublato robore mentis divina permissione subjecit. Sed et de
vectibus alibi dicitur: Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos
confregit (Psal. CVI). Unde Cassiodorus super psalterium.
|
“Portae, inquit, aereae, sunt hominum consuetudines vitiosae. Vectes
vero ferreos, spiritus immundos non improbe videmur accipere.”
|
|
Haec enim duo metalla pro fortitudine delictorum videntur adhibita. Sed
ista viribus hominum desperata, virtus divina confregit, quando
periclitantes adventus sui lumine miserata respexit. Vectes etiam in
divina Scriptura possunt accipi, quibus arca per eremum a filiis Israel
solebat deportari. Facies, inquit, vectes de lignis setim, et operies
auro, inducesque per circulos, qui sunt in lateribus arcae, ut portetur
in eis: qui semper erunt in circulis, nec unquam abstrahentur ab eis
(Exod. XXV). Arca, est Ecclesia: vectes, Ecclesiae doctores. De lignis
setim vectes fiunt, quod genus ligni albae spinae simile esse dicunt. De
lignis igitur imputribilibus vectes fiunt, id est, de viris qui
corruptioni non succumbunt. Auro vectes operit, qui virtutem boni operis
certius per exemplum proximis ostendit. Vectes per circulos inducit, qui
quatuor Evangeliorum verbis mentem attentius apponit. Nec ab eis unquam
extrahitur, sed in lege Domini die ac nocte meditatur (Psal. I).
|
|