CAP. XIII. De vicis Hierusalem.

Fertur habere praedicta civitas vicos et plateas. Vici sunt in Ecclesia continentes et conjugati. Sicut enim in materiali vico duo sunt ordines domorum, sic in vico Ecclesiae sunt duo ordines, videlicet continentium et conjugatorum. In libro Esdrae scriptum reperi, quod Melchias filius Herem aedificavit in Hierusalem mediam partem vici (II Esdr. III). In Jerusalem mediam partem vici aedificat, qui conjugatorum legitime jura conservat. Alteram vero partem ejusdem vici ille aedificare dicitur, a quo munditia continentium per omnia custoditur. Inter hos ordines domorum est quasi via media, activa vita. Per hanc igitur ambulant, qui ad coelestem Hierusalem pervenire festinant. Sunt autem in Hierusalem majores et minores vici. Majores vici sunt activi et contemplativi. Minores vero ad illos pertinent, qui ex illis derivantur, vel ipsis inhaerent. Sunt et in anima quidam vici morales, diversae videlicet virtutum species. Sicut enim in materiali vico sunt diversi ordines hominum, sic in vicis animae sunt diversitates morum. Habet autem anima vicum timoris, et vicum amoris. Vicus timoris descendit ad portam vallis, id est, humilitatis. Vicus amoris ducit ad portam pontis, id est, ad contemplationem futurae retributionis. In vico timoris habitant servi et mercenarii. In vico vero dilectionis habitant, qui Patrum haereditates exspectant. Servi prae timore poenae serviunt, mercenarii pro labore mercedem quaerunt, filii pro sola dilectione laborant, non ut soli haereditatem possideant, sed ut cum patre sine fine vivant. Sed et in Jerusalem morali alii vici possunt assignari, id est, vicus sacerdotum, et vicus scuta vendentium. Vicus sacerdotum, est vicus sanctae exhortationis, qui ducit ad portam sterquilinii, id est, ad portam confessionis. Sicut enim fimus ejicitur per portam sterquilinii, sic etiam per portam confessionis ejicitur fetor peccati. Est etiam vicus scuta vendentium. Sunt enim quidam, qui scuta emunt, et scuta gerunt, quia in necessitate fratres defendunt. Sunt et alii, qui scuta faciunt, et scuta vendunt, quia, licet ingenium et potestatem juvandi alios habeant, non tamen absque pecunia fratres in necessitate juvant. Scuta, sunt defensionis verba. Scutum manu tenet, qui quod ore loquitur, operibus implet. Scutum contra hostes elevat, qui in defensione pauperum auxilium pro viribus praestat. Scuta martyres emerunt, quia pro defensione divinae legis corpora sua ad supplicia tradiderunt. Scuta Judas Machabaeus et fratres ejus emerunt, quando possessiones suas pro defensione fratrum depopulandas hostibus reliquerunt. Emerunt autem Machabaei scuta aurea. In historia siquidem legitur Machabaeos habuisse clypeos aureos. Refulsit, inquit, sol in clypeos aureos, et resplenduerunt montes ab eis (I Mac. VI). Sunt autem clypei aurei, auxilia defensionum, quae sunt absque commistione temporalis lucri. In his igitur clypeis sol refulget, quia in puritate cordis per exemplum bonae operationis justitia clarior apparet. Et resplenduerunt montes ab eis. Montes sunt homines vita et moribus sublimes. A clypeis ergo aureis montes splendorem recipiunt, quia cum aliquis justus bene operatur, caeteri viri sublimes per famam bonae opinionis clariores fiunt. Sed et in exercitu regis Antiochi multi fuerant, qui clypeos aureos secum habebant. Sunt autem, sicut superius diximus, aurei clypei, verba quae in defensione proximi proferuntur absque commistione temporalis lucri. Sed istorum clypei ideo aurei sunt, quia cum proximis verba defensionis proferunt, non pro pretio, sed pro justitia se loqui dicunt. Cum autem sol justitiae in his clypeis resplendet, tunc veritas apparet. Et sic montes ab eis splendorem recipiunt, quia contra eorum falsitatem montes, id est, justi luce veritatis clariores fiunt. Nota etiam quod in Hierusalem domus scuta vendentium esse dicitur, ne alicui, quod diximus, mirum videatur. Ait enim Scriptura: Aedidificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinaeorum, et scuta vendentium contra portam judicialem (II Esdr. III). Scuta vendunt, qui pro justitia munera libenter accipiunt. Sed domum scuta vendentium contra portam judicialem esse, Scriptura dicit. Illos enim, qui justitiam vendunt, conscientia reprehendit; et contra portam judicialem domus eorum positae sunt, quorum mens et conscientia veritati contradicunt. Hoc autem toties mystice, vel moraliter agitur, quoties aliquis vir ecclesiasticus cupiditate vincitur, vel quoties animus adulationis laude remuneratur. Nec mirum si in Hierusalem, id est, in Ecclesia vel in anima, istud agitur, cum econtrario in Damasco, id est, in saeculo vel in saeculari animo, vicus rectus et domus Judae reperiatur. Dixit enim ad Ananiam in visu Dominus: Surge, et vade in vicum, qui vocatur Rectus, et quaere in domo Judae Saulum nomine Tharsensem, ecce enim orat (Act. IX). Ananias, gratia Domini: Judas, confessio, Saulus, tentatio respicientis; Tharsensis, exploratio gaudii interpretatur. Ad Saulum Ananias mittitur, quando ad eum, qui peccatum considerat, gratia poenitendi tribuitur. Tentationem considerat et respicit, qui tempus et locum, delectationem et consensum tentationis attendit. Talis in domo Judae quaeritur, et invenitur, qui in domo confessionis, adhuc manens in saeculo, demoratur. Ponitur autem haec domus in vico, qui vocatur Rectus. Qui enim in domo confessionis manet, procul dubio metam recte vivendi tenet. Sed qui Tharsensis est virum coelestem in terris tolerat, ut postmodum coelestis gaudii explorator fiat.