CAP. XIV. De plateis Hierusalem.

In Hierusalem plateae dicuntur esse. Unde per Jeremiam dicitur, cum in lamentationibus suis de civibus Hierusalem loqueretur: Cum deficerent, inquit, quasi vulnerati in plateis civitatis (Thren. II). Habet igitur Hierusalem cives bonos et malos, habet paleas et areas. Habet in horreis grana cum paleis. In plateis Hierusalem boni sunt, sed non deficiunt, quia vanitatibus saeculi dediti non succumbunt. Mali vero in plateis civitatis sunt, et deficiunt, quia vagi et instabiles voluptatibus carnis non resistunt. Plateae sunt viae latae, quae per eas gradientes ducunt ad mortem. Cum deficerent, inquit, quasi vulnerati in plateis civitatis. Peccata sunt quasi vulnera. Quasi vulnerati in plateis deficiunt, qui deficientes in bono a delectatione peccati non resipiscunt. Ad hoc etiam pertinere videtur, quod in eodem scriptum reperitur: Cum deficerent, inquit, parvulus et lactans in plateis oppidi (ibid.). Parvulus, est simplex et rudis populus. Lactans, est doctor carnalia praedicans, Plateae oppidi sunt delectationes hujus mundi. In plateis igitur oppidi parvulus et lactans deficiunt, quando praelati cum subjectis cessantes a bonis operibus, passim carnalia quaerunt. Hujusmodi plateae quandoque lutum habent, quandoque pulvere et siccitate scatent. Unde Psalmista: Et comminuam, inquit, eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum delebo eos (Psal. XVII). Pulvis, est dissolutio humanae fragilitatis, ventus superbiae spiritus. Ventus suo impetu pulverem sublevat, quoties aliquis vitam cujuslibet dissoluti verbis adulatoriis laudat. In pulvere vero turbinem generat, dum dissolutas actiones impetus elationis turbat. Ut pulverem ergo inimicos suos David comminuit, quando ille manu fortis actiones perversorum dissolutas remanere permittit. Ut lutum platearum delebo eos. Lutum in plateis, est immunditia carnis. Habet igitur David inimicos, id est, luxuriantes et lubricos. Et delebo, inquit, eos. Unde? forsitan de libro vitae.