|
Quatuor plateae in civitate Hierusalem dicuntur esse, scilicet platea
latior, et platea domus Dei. Est etiam platea ante portam aquarum, et
alia platea ante portam Ephraim. De platea latiori dicitur: Et
dimiserunt Hierusalem usque ad murum plateae latioris (II Esdr. III). De
platea domus Dei dicitur: Sedit omnis populus in platea domus Dei
trementes pro peccato, et pluviis. Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit
ad eos: Vos transgressi estis, et uxores duxistis alienigenas (I Esdr.
X). De platea, quae est ante portam aquarum dicitur: Congregatus est
omnis populus quasi vir unus ad plateam, quae est ante portam aquarum,
et dixerunt Esdrae scribae, ut afferret librum legis Moysi, quem
praeceperat Dominus Israeli (II Esdr. VIII). De platea siquidem portae
Ephraim dicitur: Egressus est populus, et attulerunt frondes de
arboribus, feceruntque sibi tabernacula unusquique in domate suo, et in
atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea portae aquarum, et in
platea portae Ephraim (II Esdr. III). Muri Hierusalem a filiis Israel
aedificari dimittuntur, quando ad murum plateae latioris appropinquatur.
Latior platea, est saecularis vita; murus plateae, adversitas vitae.
Inde est, quod discipuli qui erant Damasci, per murum submittentes in
sporta dimiserunt Paulum (Act. IX). Unde Beda super Actus apostolorum:
|
“Murus, inquit, Damasci, qui sanguinem bibens interpretatur, est
adversitas saeculi.”
|
|
Rex Areta, qui defensio interpretatur, diabolus intelligitur. Sporta,
quae juncis palmisque solet confici, fidei speique conjunctionem
designat. Juncus enim viriditatem fidei, palma vitae aeternae spem
significat. Si quis igitur se muro adversitatis cinctum videat, sportam
virtutis, quia evadat, festinus ascendat. Sedit omnis populus in platea
domus Dei moerens pro peccato, et pluviis. Domus Dei, est domus
conversionis (I Esdr. X). Quae plateam habere perhibetur, quoties
saecularibus negotiis exterius implicatur. Sed qui diu per plateam laeti
discurrere consueverunt, quandoque in eadem platea sedentes pro peccato
gemunt, quia qui in domo Dei saecularitati studuerant, postmodum ad se
reversi quietae mentis esse desiderant. Nec tantum pro peccato, sed
etiam pro pluviis foris stare nequeunt, sed totis desideriis animi
interius esse quaerunt. Tempus, inquiunt, pluviae est, et non sustinemus
stare foris. Pluvia, est catholica doctrina; foris enim stare non
sustinet, quem doctrinae spiritualis pluvia perurget. Surrexit etiam
Esdras sacerdos, et dixit ad eos: Vos transgressi estis, et uxores
duxistis alienigenas, ut adderetis super delictum Israel, et nunc date
confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et
separamini a populis terrae, et ab uxoribus alienigenis (ibid.). Ecce
pluvia, id est, correptionum doctrina. Uxores vero alienigenae sunt
saeculares curae. Ex his confessio datur, dum culpa cognoscitur. A
populo terrae, et ab uxoribus alienigenis separatur, qui terrena
negligit, et cui curae saeculares odio habentur. Sequitur de platea,
quae est ante portam aquarum, in qua populus congregatur quasi vir unus,
dicentes Esdrae scribae, ut afferret librum legis Moysi. Porta aquarum
est admonitio Scripturarum, platea peccatorum memoria. Ante portam
igitur aquarum platea esse dicitur, quia per admonitionem Scripturarum
peccatum ad memoriam revocatur. In qua populus quasi vir unus
colligitur, dum in unitate perseverans, per dilectionem magistris et
fratribus unitur. Et sic librum legis Moysi afferri poscit, ut per legem
corrigat quae contra legis praecepta gessit. Platea, quae est ante
portam Ephraim, ultima ponitur. Nihil enim prodest laboranti, nisi
fructus operis in fine colligantur. Ephraim enim frugifer interpretatur.
Initium igitur boni operis, est porta poenitentis. Possumus autem hanc
plateam vocare, et appellare poenitentiam. Platea est, quando adhuc in
ea plangimus quod deliquimus, sed in ea lutum delemus, dum per
poenitentiam laboramus. De platea quandoque egredimur, et ad eam
quandoque revertimur; de platea egredimur, cum a saeculari vita
recedimus; ad plateam vero revertimur, cum ad ea quae male gesta sunt a
nobis mentem revocamus. Egredimini, inquit, in montem, et afferte
frondes olivae, et frondes myrti, et ramos palmarum, ut fiant
tabernacula (Num. VIII). In montem egredimur, quando ad montem
misericordiae precibus sublevamur. Ipse est forsitan mons Oliveti.
Afferte, inquit, frondes olivae, id est, opera misericordiae. Oleos [imo
eleos] enim Graece, misericordiae dicitur Latine. Myrtus virtutis
temperativae dicitur esse; palma vero in altum crescit. Per olivam
igitur opus misericordiae, per myrtum virtus temperantiae, per palmam
spes veniae. His itaque frondibus, et ramis in platea portae Ephraim
tabernacula fiunt, quando praedictae virtutes a pruina torporis, et
calore delectationis undique defendunt. In platea igitur, quae est ante
portam Ephraim tabernacula ponimus, quando quod male gessimus delentes
per opera misericordiae, ad spem victoriae pervenire desideramus.
|
|