CAP. XVI. Item de quatuor plateis Hierusalem moralitas.

Moraliter per plateam latiorem possumus intelligere mentis vagationem. Plateae siquidem civitatis, sunt delectationes vagae mentis. Platea Graece, latitudo dicitur Latine. Quae lata est in opere, latior in sermone, latissima in cogitatione. Cum enim quod male agimus, verbis defendimus, tunc plateae latiori appropinquamus. Grave est enim peccare, sed gravius peccatum defendere, gravissimum per delectationem peccato consentire. Cum culpa ergo defenditur, tunc platea dilatatur. Dum autem aedificatur Hierusalem, et appropinquatur ad plateam latiorem, aedificari civitas dimittitur. Et hoc fit, dum culpa verbis excusatur. Nemo enim aedificare potest aliquem reatus sui culpam defendentem, sed cum culpa cognoscitur, tunc civitatis murus, id est, bonum opus aedificari permittitur. In platea latiori, sicut praediximus, culpa defenditur, sed in platea domus Dei accusatur, et corrigitur. Domus Dei, est mens in qua habitat gratia Spiritus sancti. Platea domus Dei, recordatio peccati. Qui autem per hanc plateam discurrere consueverant, nunc in ea pro peccato trementes sedent; et qui ineptae laetitiae diu studuerant, peccatum lugent. In hac platea Esdras sacerdos, qui carnes immolat, id est, animus, qui desideria carnis in se mactat, populum increpat, quia praeceptum Domini transgressus fuerat. Separamini, inquit, a populo terrae et ab uxoribus alienigenis (I Esdr. X). Populus terrae, sunt terrenarum rerum concupiscentiae; uxores alienigenae, carnis blanditiae. Ab his vero mentem separant, qui mundi concupiscentias negligunt, et blandimentis miserae carnis mente contradicunt. Sequitur de platea, quae est ante portam aquarum. Porta aquarum, est gratia lacrymarum. Platea vero quae est ante portam aquarum, est contritio animi pro delectatione peccati. In hac platea populus congregatur quasi vir unus; populus cogitationum, qui se per diversa sparserat, cum per contritionem in unum colligitur, secretum mentis intrat, librum legis audire desiderat, ut transgressionis culpam emendare valeat, et in meditatione divinae legis attentus fiat. Ad plateam vero quae est ante portam Ephraim animus ducitur, quando per fructum boni operis ad spem veniae revocatur. In platea igitur latiori nihil agimus, sed etiam Hierusalem aedificare dimittimus. In platea vero domus Dei terram evertimus, et seminamus. In platea quae est ante portam Ephraim fructum colligimus. Ibi tabernacula figimus, in quibus per spem misericordiae frumenta recondamus. In his etiam plateis ponebantur infirmi in lectulis, ut veniente Petro saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur omnes ab infirmitatibus suis. Infirmi sunt, qui laborant morbo peccati. Qui in plateis ponuntur, quando peccatorum suorum delectationis recordantur, ut veniente Petro, id agnito per recordationem peccato, Petrus enim agnoscens interpretatur, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, ut intercessio ejus refrigeraret animum cujuslibet ab aestu vitiorum. Haec enim est umbra, quae infirmum refrigerat, ut ab infirmitatibus liberum sanitati reddat.