|
Ordinavit Judas viros, ut pugnarent adversus eos qui erant in arce,
donec sancta emundarent (I Mac. IV). Per arcem possumus intelligere
mentis rationem, quam toties alienigenae possident, quoties vitia menti
dominantur, ut eam a virtutibus alienent. Mirum est tamen quod filii
Israel Hierusalem obtinent, alienigenae vero dominantur in arce, et in
eadem potestatem habent: et nisi Apostolus quaestionis nodum solveret,
dubitaret forsitan aliquis qualiter hoc fieri posset. Video, inquit
Apostolus, aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et
captivantem me in lege peccati (Rom. VII). Ecce alia est lex in membris,
et alia est lex mentis. Caro enim concupiscit adversus spiritum;
spiritus autem adversus carnem (Galat. V.) Sic aliquando alienigenae
dominantur in arce; et multi etiam de populo, qui adversantur Judae,
manent in civitate. Multa enim cum ipsa confessione in mente sunt quae
nocent, et tamen expelli non possunt. Multa etiam ex mala consuetudine
procedunt quae rationi non obediunt, sed quadam assiduitate rationem
vincunt. Similiter Ephraim Chananaeum, qui habitat in Gazer non expulit,
usquequo Pharao rex Aegypti Gazer coepit, et eam filiae suae in dotem
dedit (III Reg. IX; Josue XVI.) Ephraim, fructificans; Pharao,
dissipans; Chananaeus, motus; Gazer, constructio interpretatur. Cum iis
igitur, qui fructum boni operis colligunt, motus carnis habitare non
desinunt, sed eis sub tributo serviunt, quandiu filii Ephraim civitati
dominantur et praesunt. Sed cum Pharao rex Aegypti Gazer, id est, animam
virtutibus constructam capit et dissipat: omnes, qui in ea habitant, id
est, virtutes animae, trucidare non cessat. Et dedit eam filiae suae in
dotem (II Machab. IV). Filia Pharaonis regis Aegypti, est lex peccati.
Gazer igitur Aegypti rex in dotem filiae suae tribuit, quando lex
peccati animam carnaliter viventem in dotem sibi conscribit, et sic
Gazer filiae Pharaonis in dotem tribuitur, quando constructio corporis
et animae, legi peccati subjugatur. Sed et in Hierusalem Jason frater
Oniae, gymnasium et ephebiam aedificavit sub arce. Cum enim suscepisset
Antiochus regnum, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Jason frater Oniae
summum sacerdotium. Aditoque rege Antiocho promisit ei argenti talenta
trecenta sexaginta, super hoc promittebat et alia centum quinquaginta,
si potestati ejus concederetur gymnasium et ephebiam sibi construere, et
eos, qui in Hierosolymis erant, Antiochenos scribere. Quod cum rex
annuisset, et obtinuisset Jason principatum, statim ad gentilem ritum
contribules suos transferre coepit, et ausus est sub ipsa arce gymnasium
constituere et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere (ibid.).
Ambiebat, inquit, Jason frater Oniae summum sacerdotium. Extunc ira tua,
Domine, extunc venale sacerdotium, extunc et nunc. Adhuc enim Jason est
in Ecclesia cum Onia: adhuc precibus et pretio quorumdam celebratur
electio. Qui hoc ordine in Ecclesia magistri fiunt, gymnasium et
ephebiam in Hierusalem, id est, in Ecclesia, quandoque construunt.
Gymnasium, est domus in qua fieri solebant ludi gentilium. Gymnasium in
Israel aedificant praelati, qui inter fratres saecularia narrant: qui
cum suis exhortationibus auditores ad fletum movere deberent, ad risum
movent. Ephebiam vero in Israel constituunt, qui secum personas
suspectas et notabiles habere non erubescunt. Eos, qui in Hierosolymis
sunt, Antiochenos volunt scribi, quia divites esse cupiunt, et videri.
Qui ante conversionem saeculi cum paucis ire consueverant, nunc in
multitudine magna et apparatu copioso curias frequentant, et per hoc
simplicibus datur intelligi, quod paupertas non conveniat praelationi.
Moraliter autem Jason desiderans interpretatur. Gymnasium vero est
locus, ubi gentilium ludi antiquitus solebant fieri. Ephebia est
lupanar, ubi ephebi solebant poni. Ephebi, sunt viriles affectus animi,
quos Jason assensu regis Antiochi in lupanaribus ponere statuit, quia
carnale desiderium eosdem affectus instinctu diaboli libidini quandoque
substernit. Gymnasium vero Hierosolymis aedificant, qui leves et
instabiles animo curiositatis lusibus exsultant. Antiocheni scribi
desiderant, qui divitiarum copiis abundant. Ecce et in arce et sub arce
sunt qui Judae, id est, confessioni contradicunt. Ordinavit Judas, sicut
superius diximus, viros, qui pugnarent adversum eos, qui erant in arce,
donec sancta emundaret (I Machab. IV). Viri, sunt viriles affectus
animi, qui adversum eos qui sunt in arce pugnant, quando virtutes vitiis
viriliter repugnant: Judas igitur ad pugnandum viros ordinat, dum vera
confessio suis in locis virtutes ordinate locat. Ponit igitur in primo
loco timorem poenae, in secundo dolorem culpae, in tertio laborem
poenitentiae, in quarto fructum eleemosynae. Sed, ne desperet, adjungit
spem veniae timori, consolationem dolori, retributionem labori,
eleemosynae fructum visitationi pauperum. Adjungit etiam jejunium
compunctioni, vigilias orationi, lectionem meditationi. Et sic in
circuitu Judas arcem obsidet, donec ab immunditiis mentem confessio
purget.
|
|