CAP. I. De civitate magna Hierusalem.

Civitatis magnae Hierusalem quaedam pars adhuc in terris peregrina ducitur, quaedam vero pars in coelis firmiter locata stabilitur. Haec autem Hierusalem ad illam coelestem quandoque transiet, in qua nemo morietur, sed in aeterna felicitate sine fine vivet. Nemo enim ad illam felicitatis aeternitatem transire merebitur, nisi qui se civibus illius patriae bene vivendo in saeculo hoc moribus conformabit. Sed qui in hoc saeculo praesenti caelibem vitam ducere cupiunt, in futura vita supernis civibus conformes erunt. Quatuor siquidem civitates in divina Scriptura fuisse perhibentur, quarum unaquaeque Hierusalem nuncupatur, id est, materialis et mystica, moralis et anagogica. Materialis Hierusalem est quaedam civitas in Judaea posita, mystica vero est Ecclesia, moralis quaelibet fidelis anima, anagogica coelestis patria. Prima constat ex lapidibus et lignis; secunda ex justis et justificandis; tertia ex virtutibus; quarta ex angelis et hominibus. Materialis aliquando destruetur, mystica transferetur, moralis aedificabitur, anagogica vero in aeternum non commovebitur. Prima continet res gestas, secunda mysteriorum figuras, tertia exempla morum, quarta diversitates coelestium mansionum. Restat igitur ut de iis, quae praemisimus, ad aedificationem claustralium aliquid disseramus.