|
Postquam Judas missum ab Antiocho fugavit Lysiam, dixit Judas ad fratres
suos: Ecce contriti sunt inimici nostri. Ascendamus nunc mundare sancta,
et renovare (I Machab. IV). Fratres Judae quatuor dicuntur esse, id est,
Simeon et Jonathas, Joanna et Eleazarus. Hi quinque sunt filii
Mathathiae, Mathathias interpretatur donum Dei, Judas confitens, Simon
obediens, Jonathas columna dans, Joanna Dei gratia, Eleazarus Dei
auxilium interpretatur. Hi autem filii Mathathiae sunt, qui ex dono Dei
haec omnia procedunt. Judas igitur mundat, Simon aedificat, Jonathas
renovat, Joanna ornat, Eleazarus protegit et conservat. Judas templum
mundat, quia confessio mentem a vitiis purgat. Simon aedificat, quia ad
hoc obedientia laborat, ut aedificium boni operis in altum crescat.
Jonathas sancta renovare non desinit, quia columbina simplicitas
aedificat, quod calliditas antiqui hostis, id est diaboli, quotidie
destruit, et in primo homine dextruxit. Joanna faciem templi coronis
aureis ornat, quia notitiam victoriosae mentis Dei gratia moribus
commendat. Sed haec omnia nihil proficiunt, nisi per Eleazarum, id est,
auxiliante Deo et ordinante fiant. Si enim quod agis non Deo, sed tibi
ascribis, non aedificas, sed subvertis. Et elegit Judas sacerdotes sine
macula voluntatem habentes in lege Dei: et mundaverunt sancta, et
aedificaverunt domum intrinsecus: et aedem, et atria sanctificaverunt,
et fecerunt vasa sancta nova: et intulerunt candelabrum, et altare
incensorum, et mensam in templum. Et obtulerunt sacrificium super altare
holocaustorum novum (ibid.). Sacerdotes sine macula Judas eligit, quando
virtutes, quae in ara cordis ministrant, immaculatas reddit. Qui in lege
Dei voluntatem habent, quia aliter medullatum sacrificium non offerrent,
et mundaverunt sancta, id est devotionem mentis, ab omni malitiae culpa.
Et aedificaverunt intrinsecus domum, ipsam videlicet conscientiam,
diversis qualitatibus morum. Et sanctificaverunt aedem et atria: intus
mentem, et exterius opera. Et fecerunt vasa nova sancta. Vasa nova
sancta faciunt, qui in novitate conversionis, juxta praeceptum novi
hominis, id est, Christi, corda sua componunt. Et intulerunt
candelabrum, et altare incensorum, et mensam in templum. Per candelabrum
possumus intelligere Dei verbum; per lumen candelabri, doctrinam verbi;
per altare incensorum devotionem orationum, non suavem fumum
adulationum; per mensam, divinae Scripturae memoriam. Sicut enim aliquis
in iis, quae ponuntur in mensa reficitur, sic animus iis, quae ad
memoriam reducit, quasi diversis ferculis saginatur. Et obtulerunt
sacrificium super altare holocaustorum novum. Super altare holocaustorum
novum sacrificant, dum in contritione cordis, carnis desideria mactant.
Haec igitur mentem renovant, et ab immunditiis pollutam purgant. Qui
igitur in hac civitate Hierusalem, id est, in pace manent; qui Judam, id
est, confessionem ducem prae caeteris habent; qui templum, id est,
animum a vitiis mundant, et quae destructa sunt quotidie restaurant:
credo si non deficiant, quod ex hac Hierusalem ad coelestem sine mora
transibunt.
|
|