CAP. XX. De coelesti Hierusalem.

Illa superna civitas, quae Hierusalem dicitur, inexpugnabili muro perfectae securitatis undique munitur. In hac civitate duodecim portae sunt, per quas beatorum animae ad illud claustrum non manufactum, quod est in coelis, festinant introire. Ex singulis margaritis singulae portae fiunt, quoniam per unitatem fidei, et puritatem mentis ad coelestem patriam justi pervenientes intrabunt. Plateae ejus auro mundo, et lapidibus pretiosis sternuntur, quoniam nihil in ea, nisi puritas invenitur. Per omnes vicos ejus alleluia canitur, quia ubique per eam divinae laudis gloria praedicatur (Apoc. XI). In hac civitate Hierusalem quae interpretatur visio pacis, fundatur claustrum perfectae beatitudinis. Hoc claustrum habere dicitur firmae stabilitatis quadraturam, aequitatis latera, perseverantiae bases, columnas virtutum, divinae protectionis capitella. In hoc claustro angelorum conventus residet, et in eo perfectae charitatis ordinem tenet. Ibi diversis angelorum spiritibus diversa commendantur officia, singulis singula. Sunt enim ibi angeli, archangeli, throni et dominationes, principatus et potestates, virtutes, cherubin et seraphin. Huic angelorum conventui Deus Pater omnipotens abbatis more praeponitur. Hic conventus per sapientiam Filii (qui minor est Patre secundum humanitatem) more prioris regitur, et Spiritus sancti gratia moderatur. Ad hoc claustrum justi relictis omnibus quae possident, pervenire properant, ut in eo perfectae religionis habitum, id est immortalitatis et innocentiae vestem sumant. Adhuc tamen in locis ad hoc deputatis exspectant, donec ad illud magni judicii capitulum pervenire queant, ut ibi recepturi vestem perfectae religionis audiant: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV).