CAP. XXI. De pace quae in coelesti Hierusalem est.

Sicut superius multoties diximus, Hierusalem visio pacis interpretatur. Pacem tamen multi vident, qui ad eam pervenire non valent. Inquire pacem, inquit, et persequere eam (Psal. XXXIII). Amissam quaere, fugientem sequere. Quaere eam in saeculo, sequere eam in futuro. Et nisi eam in praesenti quaesieris, in futuro procul dubio non habebis. Si quaeras quomodo modo pacem sequi debeas, audi Jesum, qui ad coelos ascendens, pacem discipulis reliquit, ut evangelista Joannes de eo attestatur, dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Non quomodo mundus dat, ego do vobis (Joan. XIV). Audis si attendis esse duo genera pacis. Unam quam dat Christus, alteram quam dat mundus. Pax mundi est, ut a Deo recedas, et diabolo consentias. Pax vero Christi est, ut expellas diabolum, et diligas Deum. Pax mundi est, ut tibi mundus, et tu mundo placeas, ut sic satiatus terrenis voluptatibus, inferni cruciatibus in aeternum succumbas. Pax Christi est, ut adversa mundi usque ad mortem patienter toleres, ut sic post mortem futurae vitae felicitatem securius exspectes. Hic in pace in idipsum dormies, et requiesces (Psal. IV). In pace in idipsum dormit, et requiescit, qui nunquam a quiete mentis recedit. Sed quia in hoc saeculo non potest hoc fieri, ideo iis, qui in coelesti Hierusalem manent, poterit assignari. Ibi enim est pax aeterna ab aeterno Patre. Haec est Hierusalem, quae visio pacis interpretatur, civitas cujus participatio ejus in idipsum (Psal. CXXI). Scire debemus quod ista, quae nunc agitur Hierusalem, continet indiscretos populos, illa recipit sine dubitatione perfectos. Ista contrarietatibus, illa jugi securitate laetatur. Illa plena est lacrymis poenitentium, illa nescia lacrymarum. Participatio ejus in idipsum esse dicitur, quia qui illa perfecta beatitudine participant, nunquam suae rectitudinis statum mutant, et cum Deo, qui idem ipso est, et anni ejus non deficient (Psal. CX), incommutabili stabilitate semper manent. Nec spiritus ibi in malo carni consentiet, nec in bono caro spiritui contradicet. Nec erit ibi diminutio vel augmentum corporis, seu finis aetatis. Puer ibi in juvenem non crescet, nec aliquis juvenis senescet. Non erit ibi senectus, nec senectutis defectus. Nemini conferet ibi timor pallorem, vel ira ruborem, nec labor sudorem, nec infirmitas dolorem. Nec mirum si ii, qui cum incommutabili Conditore permanent, formam incorruptae perfectionis semper habent.