|
Haec autem Hierusalem coelestis sicut mystica vel moralis, in Judaea
esse dicitur, quia Judaea non tantum confessio, sed etiam laudans
interpretatur. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero
(Psal. XVII). Laudans Dominum invocat, qui eum pro suis excessibus
humiliter rogat, qui in omnibus laudem Deo tribuit, nec aliquid suis
meritis ascribit, quia humilitas illuc volens ascendit, unde superbia
nolens cecidit. Laudabo igitur nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum
in laude. Et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et
ungulas (Psal. LXVIII). Laudabo nomen Dei cum cantico, id est cum
dilectionis modulo; et magnificabo eum in laude. In laude Deum
magnificat, qui opera potentiae et misericordiae ejus mente diligit, et
ea caeteris ad laudem Creatoris narrat. Vitulus autem novellus est
quilibet noviter conversus, qui Deo seipsum immolat, quando carnis suae
lasciviam jejuniis et orationibus mactat. Cornua producit, dum contra
vitia defensionis vires sumit. Producit ungulas, dum processibus boni
operis adjungit circumspectiones discretas. Vitulus est animal mundum,
ruminat et ungulam dividit; sic noviter conversus prius mente cogitat et
retractat, et quid faciendum vel quid non faciendum sit postea
discernit. Super sacrificium autem vituli novelli, cornua et ungulas
producentis, placet Domino sacrificium laudis. Sacrificium, inquit,
laudis honorificabit me: et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei
(Psal. XLIX). Est autem sacrificium pecudis, est et sacrificium laudis.
Sacrificium pecudis, est afflictio mortificatae carnis. Sacrificium
laudis, est affectus humiliati cordis. Qui enim Dominum laudat, seipsum
humiliat, et Deum honorat. Et illic iter ad Deum, quia per humilitatem
itur ad coelestem Hierusalem. Quo ostendam illi salutare Dei. In
Hierusalem siquidem coelesti ostendetur laudantis salutare Dei. Per
humilitatis etenim viam revertimur ad coelestem patriam. Hoc itinere
gradiebatur Jacob, cum de Mesopotamia Syriae rediret ad terram Chanaan,
et fugiens Laban avunculum suum, et timens Esau fratrem suum, transivit
vadum Jacob. Traductisque omnibus quae ad se pertinebant, remansit
solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Qui cum videret quod
eum superare non posset, dixit ad eum: Dimitte me, jam enim ascendit
aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Ait ergo:
Quod est nomen tuum? Respondit: Jacob. Ait ille: Nequaquam, inquit,
Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel. Et benedixit ei in eodem
loco. Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Dominum
facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII). Jacob
interpretatur luctator, Israel videns Deum, Mesopotamia elevata vocatio,
Laban candidus, Esau rubens sive vanus, Chanaan humilians sive
negotiator. Jacob de Mesopotamia Syriae redit, dum cujuslibet animus
contra vitia luctans ab elatione recedit. Ad terram vero Chanaan
properat, dum ad peragendum verae humilitatis negotium festinat. Laban
vero avunculum suum fugit, dum dealbationi vanae gloriae non consentit.
Esau autem fratri suo occurrere formidat, ne carnalis affectus statum
mentis vanis delectationibus subvertat. Vadum transit, quando lubentia
cuncta contemnit. Traductisque omnibus quae ad se pertinent, solus
remanet, ut collectis secum viribus mentis remotus a saeculo Dominum
securius oret. Ad hoc pertinet quod sequitur: Et ecce vir luctabatur cum
eo usque mane. Jacob cum viro luctatur, dum cujuslibet justi animus
Dominum obnixius solito deprecatur. Et dixit ad eum: Dimitte me, jam
enim ascendit aurora, id est, cessa ab oratione et precibus modo, quia
lux libertatis refulget in mente tua. Quandiu enim cum summis fletibus
ad Dominum inclinabatur, non poterat ab illo recedere. Et benedixit ei
in eodem loco: in eodem loco benedicitur, quia ab identitate boni
propositi nequaquam permutatur. Vocavitque nomen loci illius Phanuel,
dicens: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
Phanuel facies Dei interpretatur. Tunc igitur Jacob benedicitur, cum
Dominus ab eo videtur, quia Dei visio est summa benedictio. Tunc ex
Jacob fit Israel, quia post sudores bonae operationis pervenitur ad
lucem contemplationis. Ibi igitur exsultabit Jacob, et laetabitur Israel
(Psal. XIII). Ibi exsultabit anima mea in Domino, et delectabitur super
salutari suo (Psal. XXXIV). Tunc Hierusalem coelestis in Judaea posita
erit, quoniam angelica et humana creatura Dominum tunc in pace laudabit.
|
|