CAP. XXIII. Quod murus coelestis Hierusalem sit ex lapide jaspide.

Erat structura muri civitatis supradictae ex lapide jaspide (Apoc. XXI). Structura muri civitatis, sunt diversa opera cujuslibet bene operantis. Bona siquidem opera muri sunt, quia non tantum diabolo, sed etiam vitiis resistunt. Fiunt de lapide jaspide, id est de quolibet homine in bono proposito perseverante. Tunc enim lapis in muro boni operis firmiter jacet, cum aliquis lineam rectae conversationis tenet. Est autem jaspidis viridis color, quasi propositi nostri rigor. Sicut enim arbor dum viret, naturalis vegetationis vigorem tenet, sic viror jaspidis designat rigorem cujuslibet in bono proposito perseverantis. Viridis color aliquando in pictura est, aliquando in tinctura. Nascitur in herbis, creatur in gemmis. In pictura viridi colore lapis vel lignum linitur, sed cito color in pictura deletur. In tinctura colore viridi pannus imbuitur, sed pluviis aut nimio calore multoties decolaratur. Cum herbis viror nascitur, sed hiemis gelu marcescit, vel aestatis calore siccatur. In quibusdam gemmis creatur color viridis, nec tamen mutatur longitudine temporis, nec fuscatur nube cujuslibet obscuritatis. Per hos quatuor diversos effectus colorum possunt assignari quatuor diversitates hominum. Sicut enim quod pingitur leviter deletur, sic multi sunt qui quod proponunt citius relinquunt. Sunt autem alii qui in tinctura viriditatis aliquandiu perseverant, aliqua tamen occasione suborta, quasi amisso colore, famam bonae opinionis mutant. Sed et alios esse novimus, quos herbae viriditati per similitudinem comparamus, qui cum in pueritia et juventute religiose vivant, cum senectuti approximant, gelu tentationis mentem dissipant, et accensi nimio calore libidinis in senio flagrant, et sic in articulo mortis, amisso virore propositi, moriuntur cum herbis. Viriditatem vero gemmarum, quae creatur in ipsis et permanet, dicitur habere justus, qui propositi sui rigorem sine defectu tenet. Qui igitur in viriditate boni propositi remanent, quasi jaspis in structura muri praedictae civitati poni debent.